purgari queant, dubio procul integrum absolveret punctum: Siquidem fieri non potest, quin una regio; tamet si inutilibus terræ ponderibus adhuc præscateat, eo, quod plus sæpè quisquiliarum ab alia remittatur provinciâ, quam vix antea fuit ejectum; Hinc recte calculum, ut mea quidem fert opinio, posuit Reinkingius [1] pœna dicens puta relegationis videtur charitati erga proximum non parum adversari: Nam cum provincia vel urbs sceleratos apud sed habet, ita exonerat se, ut alias civitates & provincias oneret. Deinde qui sic ejiciuntur, si manerent in Patria, diligentius observarentur, cum jam probe sint notiibidem: sed in alieno solo ubi non agnoscuntur & facilius impunè peccant, & domi agerent cum ignominia nec non rubore confunderentur cum alibi præfricta fronte vivunt. Hic igitur in angustum oppido res coguntur exulum, & loco motiva non habet, unde huc illuc vagari piorumque bonis damnum inferre fustineat. Hic omnia latæ fugæ cessant pericula, & securitatis ille portus reperire est, ubi tuto navigant exules nostri, ab omni cum temporalis tum æternæ salutis naufragio longe remoti. Quod quale solamen parentibo afferat, qui vitiosa laborant progenie, vel exinde potest colligi, quod liberi huic asylo commissi nec parentum nec cognatorum curis (sicuti exules in latâ fuga, constituti) soleant eripi, cum illi norint optimè, ubi sua deposita sint pignora, quæ quippe non adeô longa locorum intercapedo dissecat quæque longe severiori adhuc parentum atque cognatorum inspectioni subjecta sunt. Quod benè advertit L. Haccius, de hoc parentum solatio ita glorians [2] Hiermit (nehmlich mit Erbauung des Zuchthauses) ist angeordnet ein / allen mit gottlosen Kindern geplagten Eltern / höchst-tröstliches Werck / Idem [3] hier ist ein
Pagina:Consultatio politico-juridica de modo evitandi pœnam mortis (1700).djvu/55
Appearance