Pagina:Costituzione dogmatica sulla fede cattolica 18 luglio 1870 (Pio IX).djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8

fundamentum, a Domino nostro Iesu Christo et Salvatore umani generis ac Redemptore claves regni accepit; qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, Episcopis Sanctae Romanae Sedis, ab ipso fundatae, eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et iudicium exercet[1]. Unde quicumque in hac Cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit[2]. Hac de causa ad Romanam Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt undique fideles, ut in ea Sede, , qua venerandae commumonis iura in omnes dimanant, tanquam membra in capite consociata, in unam corporis compagem coalescerent[3].

Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu iure divino ut beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem; anathema sit.


CAPUT III.

DE VI ET RATIONE PRIMATUS ROMANI PONTIFICIS

Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis et inhaerentes tum Praedecessorum Nostrorum Romanorum Pontificum, tum Conciliorum generalium disertis, per-

  1. Cf. Ephesini Concilii Act. III.
  2. S. Leo M., serm. III (al. II), cap. 3.
  3. S. Iren. adv. haer., l. III, c. 3, et Conc. Aquilei. a. 381. inter epp. S. Ambros. ep. XI.