Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/17

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
5
SCAENA I

Vol. Non igitur nequidquam nupsi. utinam ultimum hoc sit bellum, cui vir meus intererit!

Val. Gaudeo inter tot viros unum fuisse muliebri animo praeditum. sed tu nobis narra quemadmodum omnia processerint.

4

Lict. Sic factum esse audimus. exercitus Romanus Coriolos obsidebat; oppidanos intus clausos servabat. tum subito Volscorum legiones, ab Antio profectae, Romanos invaserunt; simul ex oppido eruperunt hostes. forte in statione Marcius fuit; is cum delecta militum manu non modo erumpentes reppulit, sed per patentem portam ferox irrupit; nec minus voce et vultu, quam armis, hostes terruit. tum caedes oppidanorum facta; et aedibus plurimis igne correptis, clamor usque ad muros pervenit. quo audito, Romanis, qui extra erant, aucti animi; turbantur Volsci, qui ab Antio auxilio suis venerant. ita fusi hostes, Corioli oppidum captum.

Vol. Quid igitur vir meus? num salvus evasit?

Lict. Immo aiunt eum, viginti quinque vulneribus acceptis, tamen ducem Volscorum in certamen provocavisse.

Vol. Quid narras? num saucius cum integro pugnam conseruit?

Lict. Ita dicunt. [Clamores audiuntur]. sed iam ipsum adesse credo. sinite me concedere.

[exit.
5
Eadem. Gaius Marcius.

Gai. Salve tandem, mater mea; salve, coniunx tamdiu exoptata. valetisne? valetne Marcius meus? tu quoque salve, Valeria.

Vet. Mi fili, salve: dignum te patre, dignum gente tua. dignum me matre praestitisti. te imperatorem Romanum, te consulem proximi anni salutamus.