Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
6
VETVRIA

Gai. Quid tu, Volumnia mea? nonne coniugem coniunx salutas? nonne gaudes, salvum me rediisse?

Vol. Equidem ita gaudeo, si me, ut debes, amas.

Gai. Quis ergo negat, cor meum?

Vol. Illam igitur, quam plus quam me amas, a te depelle.

Gai. Egone ullam? quae te insania agitat?

Vol. Nomen illi est — Gloriae. una vivere non possumus: aut me aut illa posthac carebis.

Val. Haec vero mulier virilem animum habet. equidem tria a dis cottidie peto; primum, ut virum habeam; tum, ut ille gloriam sibi consequatur: denique ut quam primum moriatur et rem suam mihi relinquat. tu vero, cum felicissima mulierum sis, nescis ubi sis.

Vet. Tu vero noli, mi fili, Volumniam respicere: ob gaudium insanit. nonne gloria viro quam vita carior esse debet?

Gai. Ita a te semper didici, mea mater; nunc vero in Volumniae verba iuro. caecus et insanus est gloriae ille amor; neque ego gloriae causa, sed patriae, pugnavi.

Vol. Mecum ergo veni, et Marcium nostrum saluta. mirum est quam ille patris similis sit.

[lacrimas ob gaudium fundit.
6
Iidem. C. Marcius puer.

Vol. Eho, Marci, hue ades; patrem saluta.

Puer. Tu vero abi, vir pessime. cur lacrimas fundis, mater? quid hic tibi dixit? ego te gladio defendam

Vet. Puer patris valde similis: nunc vero discede, parvule.

[exit Marcius puer.

Vet. Tu vero, Gai Marci, aninum attende. populus te consulem facere vult et, quo maximo potest beneficio, ornare.