Cives.
Sic. Salvum te redire, Gai Marci, gaudemus. quod hostes virtute tua repressisti, gratulamur.
Brut. Immo novo te nomine, Coriolane, salutamus. quod tibi tuaeque domui felix faustumque sit!
Cives. Salve, salve, Coriolane! salve, qui a bello victor redis! salve, pater patriae!
Cor. Gratias vobis omnibus ago, disque huius urbis imprimis, qui urbem non minus ab ignavis civibus quam ab hostibus servaverunt.
Sic. Nunc te maior quaedam gloria, si vis mereri, exspectat.
Brut. Multum ille fecit, qui urbem defendit: plus faciet ille, qui concordiam inter cives ipsos confirmabit.
Cor. Sic ego quoque censeo. discant ergo cives se fortes in bello, oboedientes in pace praestare. ego meae parti non dero.
Sic. Durum hic exercent patres imperium: verbera et famem cives patiuntur. urbem iis dedisti: nunc ergo fac ut in libera urbe liberi vivant.
Cor. Immo ille semper erit liber, qui timere nescit. sed quid me vultis facere?
Brut. Patres te consulem facere volunt: idque nos quoque cupimus.
Cives Salve, Marci! salve, Coriolane! salve, consul Romane!