I 8 VETVRIA
Tull. Nullum nobis cum dis bellum: vos quoque, deum ministri, omni honore colere parati sumus.
Cor. Romani ipsi deos reiecerunt, cum sanctam senatus auctoritatem spreverunt. nunc di ipsi Romam delendam esse confirmant.
C. Marcius puer.
Lict. Accedit mulierum agmen: prohibere aditu non possum.
Vol. (genibus submissa). Audi, mi Marci, quae dico. ego te Romanum Romana, virum coniunx, supplex oro atque obsecro, ut urbi parcas.
Cor. Surge, Volumnia. ut te absentem desideravi! quanto te nunc gaudio rursus aspicio! valesne? valuistine?
Vol. Egone valere possum, dum Roma in hoc tanto discrimine pendet? o Marci, Marci, noli coniugi negare, quod nunc primum te orat!
Cor. Coniugi ego omnia concedo, urbi nihil, tu tibi quidvis pete, concedetur: sed non te decet inimicis meis favere et succurrere.
Marc. puer. Hodie iterum iste vir malus lacrimas matri meae movet; tolerare non possum; cur gladium in manu habeo?
Val. A Volumnia discant omnes matronae Romanae, quid sit virum orare!
Cor. {vult matrem amplecti). Salve, mater mihi semper veneranda!
Vet. {amplexum recusat). Primum hoc mihi, Marci,