Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

20 VETVRIA

Tull. Ergo in corpore tuo poenas sumo, quas Roma Volscis debet! [occidit eum gladio] sic pereat, qui neque suis neque alienis fidem praestare intellegit!

[Volumnia anima deficit: Veturia immota manet.

Vet. Dis gratias agite, cives! gloriam ille vita maximam, morte maiorem sibi paravit: bis patriam, semel virtute, iterum pietate, servavit. quid mater Romana melius sibi optare poterat? ego in summam felicitatem perveni: itaque laeta morior: Romana Romanum

comitor.

moritur.

Tull. Satis iam funerum, satis irarum. feci, quod senatui Volscorum me facturum, hoc ipso poscente, pollicitus sum. nunc vero, lictores, corpora aufertote et sepelitote: pax dehinc aeterna Romanos cum Volscis consociet!

Pont. Max. Di urbi suae salutem mulierum consilio et fortitudine paraverunt. cum Romam redierimus, templum Fortunae Muliebri statuemus.

Sic. Brut. Mortuum hunc civitate Romana redonamus.

[exeunt
veturiae finis.