Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
IDVS MARTIAE
SCAENA I
Cicero. Casca.

Casc. Salve, Cicero. quid hic in hac tanta tempestate facis? nonne mecum domum ibis?

Cic. Salve, Casca. postquam tot horas libris vacavi, libenter ante cenam ambulo.

Casc. Cavendum tamen est, ne valetudo tibi imminuatur. quis enim patriae carior quam Cicero?

Cic. Quid tibi videtur, Casca? manetne nobis patria, cum respublica iam periit?

Casc. Illud me potius abs te audire decet. nonne in animo tibi est, ut librum de republica edas?

Cic. Ego pro ingenio meo, si quid in me ingeni est, rem meditatus sum. aiunt Graeci optimam rei publicae formam regnum esse: Romani vero hanc pessimam esse adfirmant.

Casc. Quam igitur illi formam pessimam credunt?

Cic. Illam, quam Graeco verbo tyrannida dicunt.

Casc. Mihi igitur videtur, quod illi tyrannida dicunt, idem esse atque illud, quod Romani regnum. quid tu ais?

Cic. Vix audeo dicere. quid si quis Romae vir bonus, clemens, belli peritus, prudens, tamen regnum exercere velit? numquis tyrannum hunc appellare velit? at tyrannus vir malus, crudelis, luxuriosus, perditus est.