Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

30 IDVS MARTIAE

pro Pompeio pugnabant, patriam non minus quam milites meos amavisse fateor: illos pariter amo : illos pariter cum meis rempublicam gerere gaudeo. die, Brute.

Brut. Ego tibi, Caesar, honores, tibi dignitatem debeo: amavisti me ut filium: quod patri concedi solet, tibi libenter concedo. ego civium voluntati resistere nolo: faciat Caesar, quod optimum iudicet: spero me nunquam officio meo defuturum.

Vates. Audi, audi, Caesar: cave Idus Martias! cave Idus Martias! tum maxime cavendum est, cum te tutissimum putabis!

Senatores (turbati). Quid ille canit? quare infausta voce concordiam nostram turbat?

Caes. Mittite hominem, patres. nolo faustum hunc diem omine malo turbari. quid ad nos vatum carmina pertinent? ipsa me Calpurnia hodie precata est, ne in curiam procederem: ego vero nullo modo vos fallere volui: neque me usquam tutiorem credo, quam cum undique amicis circumdor. agite ergo, prius quam urbe exeo, rationem vitae meae dabo. si quem vestrum forte offendi, veniam coram omnibus petam.

Cass. Nihil habeo quod respondeam, Caesar. nolo te mea causa vocem ullam edere.

Cas. Nunquam me Caesar offendit. audio tamen

vi abripitur.

Caes. Pro se quisque dicat. nolo rumores audire.

Brut. Non habeo quod tibi ignoscam, Caesar, tu mihi potius ignosce, si quid consilio malo perductus perfecero.

Caes. Caesar Bruto tantum credit, quantum sibi. sed quis hue advenit?