Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
CREMVTIVS
SCAENA I
Cremutius. Lepidus. Seneca. Marcia.

Crem. Salvete, amici. gratias vobis ago, gratias agit Marcia mea, quod nobiscum paucas horas una vivere dignamini.

Marc. Salve, Lepide; et tu quoque salve, Seneca, festum hodie agimus diem : nam hodie pater mens Annales suos ad finem perduxit.

Lep. Gratulamur tibi, Cremuti: ergo pulchrum illud opus confecisti, quo veteres Romanos iterum vivere audio.

Sen. Mihi quoque liceat tibi gratulari, Cremuti: tibi quoque, Marcia, quae profecto patrem et consilio et opera adiuvisti.

Crem. Immo dis gratias ago, qui mihi concesserunt ut susceptum opus ad finem perducerem. satis enim mihi vixisse videor, si ex me discent posteri, quid sit vir Romanus.

Lep. Cum igitur una simus, quid si inter nos disputamus, quid istud sit? die igitur, Cremuti: quos tu viros Romanos appellas?

Crem. Quos ego appellem? nonne Brutum primum illum, qui Tarquinios eiecit? nonne Decios istos, patrem