Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est

36 CREMVTIVS

et filium, qui pro patria mortem ultro obierunt? nonne Regulum, qui libertatem sibi ea condicione mereri noluit, ut senatui pacem suaderet?

Lep. Bene fecisti, mi amice; te laudo. nam his exemplis iuvenes nostros (qualis hic Seneca est) ad virtutem incendis, nee tamen potentium iras commoves.

Crem. Tu vero noli credere me his rebus moveri: ad libertatem me natum sentio, non ad servitutem.

Lep. Non minus liber eris, si prudentem te ostenderis. quot ego ex amicis meis vidi, qui ob verba praepropera vitam perdidere!

Crem. Vix te novi hodie, mi Lepide. qui vitam vero impendit, is mihi solus vivere videtur. illud omnibus notum velim, me in Annalibus meis M. Brutum magnopere laudavisse; Gaium vero Cassium Vltimum Romanorum appellavisse.

Lep. Mihi quidem ista non placent. his exemplis imprudentes homines in scelus incitari possunt.

Crem. Ego vero nescio quid tu scelus dicas: hoc tantum scio, viros illos pro re publica non tantum sentire, sed et agere esse ausos. utinam hodie pares essemus!

Marc. Noli tantum commoveri, mi pater: ira philosophum non decet. nobis potius responde, utrum in Annalibus tuis mulieres quoque Romanae locum invenerint, annon.

Crem. Tu quidem bene novisti, mea filia, quid responsurus sim. profecto neque Lucretiae oblitus sum, quae (quamquam innocens) noluit tamen pudori superesse; neque Cloeliae, quae contempto hoste Tiberim transnavit; neque Corneliae, quae duodecim liberis amissis tamen felicem se iactavit, quae Gracchorum fuisse mater.

Sen. Quid vero censes, Cremuti? utrum feminae