Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
SCAENA II
Seianus. Satrius.

Sat. Salve, Seiane! valesne, ducum optime?

Sei. Ego satis valeo, Satri, si principi nostro gratus vivo.

Sat. Immo ille te, ut mereris, ornat. nonne in theatre Pompei, quod iam nunc exustum reficit;, statuam tibi ponit?

Sei. In hac re gratias illi ago, non quod me ornet, sed quod malevolos quosdam reprehendit. quid cives credis dicere?

Sat. Immo gaudent omnes, uno vel altero fortasse excepto.

Sei. Quern excipis? scio multos me, quod principem amem, valde odisse.

Sat. Est quidam Cremutius Cordus, contumax homo …

Sei. Novi hominem: sed quid nunc ille?

Sat. Dicit nunc vere theatrum perire, quod statuam tuam receperit.

Sei. Ille quidem verbis me petit: alius fortasse his verbis incitatus manu me petet. ego quidem principem custodio; quis vero me custodiet?

Sat. Canes tibi alendi sunt, qui tibi uni mansueti erunt, aliis feri.

Sei. Tune canis partes vis agere?

Sat. Si tu mihi cibum dabis.