SCAENA II 41
Tib. Res hacc non parvi momenti est, patres. consulite libere, quid fieri velitis.
Agr. Die, Cossi, quid ipse sentias.
Coss. Sunt, patres conscripti, qui deos mundum regere putent: sunt qui deos quidem esse putent, sed illos non curare, quid agat humanum genus, sunt quoque, qui deos esse omnino negent. quid horum verum sit, nescire me fateor: nullam sententiam affirmaverim, nullam negaverim. Hispani principem nostrum deum esse volunt: ipse paene adducor, ut cum iis consentiam. equidem censeo legatis nihil negandum.
Agr. Tu vero, Lepide, hic et annis et prudentia excellis. die quid sentias.
Lepidus. Scio bene, patres conscripti, multos hominum ob bene merita in caelum maiorum more esse sublatos: sic Romulum, qui primus hanc urbem condidit, sic Caesarem Augustum, qui post tot tumultus pacem et leges restituit. faciat princeps, quod iustum censeat. ego vero censeo, praestare gentes lovem optimum maximum templis et caerimoniis, principem amore et oboedientia colere.
Tib. Asiae civitatibus priore anno, patres, concessi, ut meo numini et urbis Romanae templum statuerent. hoc semel feci, ut in animo haberent Graeci, instabile hominum genus, divina auctoritate hoc nostrum imperium niti. iterum ut fiat, non permittam. quid enim mihi cum templis, cum sacrificiis ? ego me mortalem esse scio: hoc vos, hoc posteros meminisse volo. illud modo de me dicant: vixit maioribus suis dignus; rei publicae causa neque hostium minas neque amicorum offensiones timuit. hoc mihi optimum monumentorum, quod in animis vestris aedificatur. di mihi dent, ut nunquam divini, nunquam humani iuris obliviscar! nunc vero