Marc. Num re vera vales, mi pater? quam pallida es facie, quam infirmo pede! non bene tibi procedit, quod nunc semper solus es, solus bibis. oro te atque obsecro, mi pater, nitere ut vivas!
Crem. Non omnes re vera valent, mea filia, qui valere se credunt. ego vero re vera valeo. quid mihi cum facie, cum pedibus? haec mihi pro veste sunt: ego vero neque facie neque pedibus, quae humana sunt, consto; sed animo, cui divini aliquid inest.
Marc. Quam vereor, mi pater, ne me aliquid celes! quid tibi nunc in animo est facere? quae te spes, qui metus rapiunt?
Crem. Nunquam quidquam, filia mea carissima, te celavi, neque nunc faciam. optimas ego concepi spes: mox accusatores meos effugero; mox illud attigero, quod hominibus optimum detulit natura.
Marc. Quam haec timeo verba!
Crem. Saepe me dicere audiisti, mortem optimum naturae esse donum. nunc re expertus sum quam vera ista sint: quartum iam diem cibo careo. didici, quid ipse possim; libertas mihi in manibus est; curarum omnium finis adest.
Marc. Perdis me his verbis, pater, didicisti, quid ipse possis facere: nondum didicisti, quid ego tolerare