Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est

SCAENA III 45

non possim. adhuc est tempus; ad vitam, oro te, dum licet, revertere.

Cremutius. Lepidus. Seneca. Marcia.

Lep. Salve, Cremuti. neque temere hoc dico: salutem tibi adfero.

Crem. Immo salutem mihi mea unius opera iam paravi, nisi haec negat.

Lep. Seianum hodie, quamquam hominem non amo, adii. valde tibi iratus erat ob ea, quae de theatro dixisti. ego vero ei animum induxi, ut tibi parceret.

Crem. Quid si ego illi nolo parcere?

Lep. ‘Coram omnibus’ inquit Seianus ‘mihi male dixit, ego vero miti sum animo: si me vitam orabit, dabo. satis mihi erit tam sapientem virum mihi vitam debere.’

Crem. Abs te, Marcia mea, res pendet. ego quidem satis vixi, si liber morior: satis accusatores meos ultus sum, si eos effugio. tibi eligendum est, utrum patrem peius perdere velis, quam Seianus facere potuit.

Marc. (diu silet: tandem loquitur). Ego, pater, Romana nata sum: nulla mulier a me discat, viros a bono proposito deterrere. tibi, non mihi, res decernenda est.

Crem. Dis, quibuscum hodie bene cenabo, gratias ago, quod tali me filia beavere. corporis istud onus iam mihi excutere videor: mecum vivo: vici: vixi.

[moritur

Sen. Hunc aeterna nunc manet requies! ossa et cineres, pessimas eius partes, hic aspicimus: ipse integer effugit. paulum supra nos morabitur, dum expurgatur et inhaerentia ei vitia exuruntur; tum inter felices curret animas, Scipiones Catonesque, inter contemptores vitae