|
rum quisque sit excepturus, et tamen, quiavolunt, quod quisque exceperit, eius esse, statim eum dominum efficiunt . § 47.-Qua ratione verius esse videtur , si [1] rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici. Pro derelicto autem habetur, quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum esse nollet; ideoque statim dominus esse desinit. § 48.-Alia [2] causa est earum rerum, quae in tempestate maris,levandae navis causa, eiiciuntur: hae enim dominorum permanent, quia palam est, eas non eo animo eiici, quod [3] quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat. Qua de causa, si quis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Nec longe discedere videntur ab his, quae de rheda currente non intelligentibus dominis cadunt.
TIT . II
DE REBUS INCORPORALIBUS [4]
Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. § 1. Corporales hae sunt, quae sui natura [5] tangipossunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum, et denique aliae res innumerabiles. § 2.-Incorporales autem sunt, quae tangi non possunt; qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, usus [6], obligationes quoquo modo contractae. Nec ad rem pertinet, quod inhereditate res corporales continentur; nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia. Nam ipsum ius hereditatis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis incorporale est. § 3. Eodem numero sunt iura praediorum ur- banorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur. TIT . III
DE SERVITUTIBUS (7)
Rusticorum praediorum iura sunt haec: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est ius eundi ambulandi hominis, non etiam iumentum agendi vel vehiculum . Actus est ius agendi iumentum vel vehiculum. Itaque qui habet iter, actum non habet: qui actum habet, et iter habet,eoque uti potest etiam sine iumento.Via est ius eundi et agendi et ambulandi; nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est ius aquae ducendae per fundum alienum . (1) ut si, Bien. Schr.; et si, Buch. (2) Cuj. Hot. Schr., Dig.; sane, insertan los restantes (3) quo, Bien. Schr. (4) Gaj. II. §. 12-14.; l. 1. §. 1. D. de div. rer. I. 8. (5) sui nat., omitenlas Hal. Russ. Cont. Hot., con el Dig (6) usus, omitenla Schr., Dig.. Theoph. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/104
Appearance
Haec pagina nondum emendata est