|
fructum constitui, ut tamen eo nomine heredi utiliter caveatur. Itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario, ut eius fiat, et legatarius satisdet (1) heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite minuetur: ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut eius fiant, sed aestimatis his satisdatur, ut, si morietur aut capite minuetur (2), tanta pecunia restituatur, quanti hae fuerint aestimatae. Ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum (nec enim poterat), sed per cautionem quasi usumfructum constituit. § 3.—Finitur autem ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus: quae omnia nostra statuit constitutio (3). Item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur (nam cedendo (4) extraneo nihil agit), vel ex contrario si fructuarius proprietatem rei acquisierit, quae res consolidatio appellatur. Eo amplius constat, si aedes incendio consumtae fuerint, vel etiam terrae motu aut vitio suo corruerint, exstingui usumfructum, et ne areae quidem usumfructum deberi. § 4.—Quum autem finitus fuerit ususfructus,revertitur scilicet ad proprietatem et ex eo tempore nudae proprietatis dominus incipit plenam in re habere potestatem.
TIT. V
DE USU ET HABITATIONE (5)
lisdem istis modis, quibus ususfructus constituitur, etiam nudus usus constitui solet, iisdemque illis modis finitur, quibus et ususfructus desinit. § 1.—Minus autem scilicet iuris est in usu, quam in usufructu. Namq ue is, qui fundi nudum habet usum, nihil ulterius habere intelligitur, quam ut oleribus, pomis, floribus, foeno, stramentis (6), lignis ad usum quotidianum utatur; in eoque (7) fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque iis, per quos opera rustica fiunt, impedimento; nec ulli alii ius, quod habet, aut vendere aut locare aut gratis concedere potest, quum is, qui usumfructum habet, potest haec omnia facere. § 2.—Item is, qui aedium usum habet, hactenus iuris (8) habere intelligitur, ut ipse tantum habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest, et vix receptum esse videtur, ut hospitem ei recipere liceat: et (9) cum uxore sua liberisque suis, item libertis nec non aliis liberis personis, quibus non minus quam servis utitur , habitandi ius habeat , et convenienter , si ad mulierem usus aedium pertineat, cum marito ei habitare liceat. (1) satisdat, Schr. (2) moriatur-minuatur, Hol. Russ. Cont. Hot. Bien. Buch. (3) L. 16. C. de usufr. III, 33. (4) cedente, Hot. (5) L. 11. D. de usu. VII. 8.; l. 18. C. de usufr. III. 33 (6) Hot. Bien, Buch, Schr.; et, insertan los restantes. (7) in eo quoque, Cuj. Bien. Buch.; inque eo, Dig. (8) Bien. Buch. Schr.; ius, los restantes contra todos los códices de Russ. (9) sed, Cuj. Buch., y en Cuj. se lee más adelante habetlicet, en lugar de habeat-liceat. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/106
Appearance
Haec pagina nondum emendata est