Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/112

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

gatio, et neutrum eorum, neque consentientibus mulieribus, procedat, ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum converteretur.

§ 1.—Contra autem creditor pignus ex pactione, quamvis eius ea res non sit, alienare potest. Sed hoc forsitan ideo videtur fieri, quod voluntate debitoris intelligitur pignus alienari, qui ab initio contractus pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia non solvatur. Sed ne creditores ius suum persequi impedirentur, neque debitores temere suarum rerum dominium amittere videantur, nostra constitutione ( 1) consultum est, et certus modus impositus est, per quem pignorum distractio possit procedere, cuius tenore utrique parti, creditorum et debitorum, satis abundeque provisum est.

§ 2.—Nunc admonendi sumus, neque pupillum neque pupillam ullam rem sine tutoris auctoritate alienare posse. Ideoque (2) si mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, non contrahit obligationem, quia pecuniam non facit accipientis : ideoque nummos vindicare possunt (3), sicubi extent: sed si nummi, quos mutuos dedit (4), ab eo, qui accepit, bona fide consumti sunt, condici possunt; si mala fide, ad exhibendum de his agi potest . At ex contrario omnes res pupillo et pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt. Ideoque si debitor pupillo solvat, necessaria est debitori (5) tutoris auctoritas; alioquin non liberabitur. Sed etiam hoc evidentissima ratione statutum est in constitutione, quam ad Caesarienses advocatos ex suggestione Triboniani , viri eminentissimi, quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus (6), qua dispositum est, ita licere tutori vel curatori debitorem pupillarem solvere, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permittat: quo subsecuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor solverit, sequatur huiusmodi solutionem plenissima securitas. Sin autem aliter, quam disposuimus , solutio facta fuerit, pecuniam autem salvam habeat pupillus, aut ex ea locupletior sit, et adhuc eandem (7) summam petat, per exceptionem doli mali poterit summoveri: quodsi aut male consumserit aut furto (8) amiserit, nihil proderit debitori doli mali exceptio, sed nihilominus damnabitur, quia temere sine tutoris auctoritate et non secundum nostram dispositionem solverit. Sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere sine tutoris auctoritate non possunt, quia id, quod solvunt, non fit accipientis, quum scilicet nullius rei alienatio iis sine tutoris auctoritate concessa est.

(1) L. 3. C. de iure dom. imp . VIII. 34. (2) Ideo, Bien. Buch., contra Gaj. (3) Cuj. Schr.; potest, Gaj.; nummi vindicari possunt, los restantes. (4) Schr., apoyandose en Gaj., mutuo minor dederit, los demás (5) debitori, omitenla Hot. Schr. (6) L. 25. C. de admin . tut. V. 37. (7) Bien. Buch. Schr.; pecuniae insertam los demás. (8) aut vi, insertan Hal. Russ.