Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/113

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
TIT. IX
PER QUAS PERSONAS NOBIS (1) ACQUIRITUR (2)

Acquiritur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos, quos in potestate habemus; item per eos (3) servos, in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et servos alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis diligentius dispiciamus.

§ 1.—Igitur liberi nostri utriusque sexus, quos inpotestate habemus, olim quidem, quidquid ad eos pervenerat (exceptis videlicet castrensibus peculiis), hoc parentibus suis acquirebant sine ulla distinctione; et hoc ita parentum fiebat, ut esset iis licentia, quod per unum vel unam eorum acquisitum est, alii (4), vel extraneo, donare vel vendere vel, quocunque modo voluerant, applicare. Quod nobis inhumanum visum est, et generali constitutione emissa (5) et liberis pepercimus, et patribus debitum honorem (6) reservavimus. Sancitum etenim a nobis est, ut, si quid ex re patris ei obveniat, hoc secundum antiquam observationem totum parenti acquiratur (quae enim invidia est, quod ex patris occasione profectum est, hoc ad eum reverti?), quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias acquisivit , huius usumfructum patri quidem acquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne, quod ei suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc ad alium perveniens luctuosum ei procedat.

§ 2.—Hoc quoque a nobis dispositum est et in ea specie, ubi parens emancipando liberum ex rebus, quae acquisitionem effugiunt, sibi tertiam partem retinere (si voluerat) licentiam exanterioribus constitutionibus habebat, quasi pro pretio quodammodo emancipationis; et inhumanum quiddam (7) accidebat, ut filius rerum suarum ex hac emancipatione dominio pro parte (8) defraudaretur, et quod honoris ei ex emancipatione additum est, quod sui iuris effectus est, hoc per rerum deminutionem decrescat. Ideoque statuimus, ut parens pro tertia bonorum parte dominii, quam retinere poterat, dimidiam, non dominii rerum, sed ususfructus retineat: ita enim et res intactae apud filium remanebunt, et pater ampliore summa fruetur, pro tertia dimidia potiturus.

§ 3.—Item vobis (9) acquiritur , quod servi vestri ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur (10), vel ex qualibet alia causa acquirant; hoc enim vobis et ignorantibus et invitis obvenit; ipse enim servus, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest. Sed si heres institutus sit, non alias, nisi iussu vestro, hereditatem adire potest, et si iubentibus vobis adierit,


(1) cuique, Hal. Russ. Cont. Hot.; vobis, Bien. Buch., y del mismo modo varia muchas veces la lectura en este titulo, empleando preferentemente la primera persona Gaj. y Theoph. (2) Gaj. II. §. 86. 87. 89. 91-95. 97-100.; l. 10. D. de acq. rer. dom. XLI. 1.; 1. 6. C. de bonis quae lib. VI. 61. (3) Hot. Bien. Buch. Schr. Gaj .; eos, omitenla los demás. (4) Bien. Schr.; filio, insertan los demas. (5) L. 6. C. de bonis quae lib. VI. 61. (6) honorem, omítenla Cuj. Schr., apoyándose en Theoph. (7) quidem, Bien. Buch. (8) Buch. Schr. y todos los códices de Russ.; tertia, insertan los restantes. (9) nobis, Cuj., quien después usa siempre la primera persona. (10) sive ex donatione vel ex legato, insertan Hal. Russ. Cont. Hot.; vel ex promissione vel ex don. vel ex leg., Buch.