Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

vobis hereditas acquiritur, perinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis: et convenienter scilicet legatum per eos vobis acquiritur. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habetis, vobis adquiritur , sed etiam possessio; cuiuscunque enim rei possessionem adepti fue- rint, id vos possidere videmini: unde etiam per eos usucapio vel longi temporis possessio vobis accedit (1).


§ 4. De iis autem servis, in quibus tantum usumfructum habetis, ita placuit, ut, quidquid ex re vestra vel ex operis (2) suis acquirant, id vobis acquiratur, quod vero extra eas causas persecuti sunt, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque si is servus heres institutus sit, legatumve quid ei aut donatum fuerit, non usufructuario, sed domino proprietatis acquiritur. Idem et de eo, qui a vobis bona fide possidetur, sive is liber sit , sive alienus servus; quod enim placuit de usufructuario, idem placet et de bonae fidei possessore : itaque quod extra istas duas causas acquiritur, id vel ad ipsum pertinet si liber est, vel ad dominum si servus est. Sed bonae fidei possessor quum usuceperit servum, quia eo modo dominus fit , ex omnibus causis per eum sibi acquirere potest; fructuarius vero usucapere non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi, deinde quia scit, servum alienum esse. Non solum autem proprietas per eos servos, in quibus usumfructum habetis, vel quos bona fide possidetis, aut per liberam personam, quae bona fide vobis servit, vobis acquiritur, sed etiam possessio: loquimur autem in utriusque persona secundum distinctionem (3), quam proxime exposuimus, id est, si quam possessionem ex re nostra, vel ex suis operis adepti fuerint.


§ 5. Ex his itaque apparet per liberos homines, quos neque vestro iuri subiectos habetis, neque bona fide possidetis, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habetis, neque iustam possessionem, nulla ex causa vobis acquiri posse. Et hoc est, quod dicitur, per extraneam personam nihil acquiri posse; excepto eo quod per liberam personam, veluti per procuratorem, placet non solum scientibus, sed et ignorantibus (4) acquiri possessionem secundum divi Severi constitutionem, et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit qui tradidit, vel usucapionem aut longi temporis praescriptionem , si dominus non sit.

§ 6. Hactenus tantisper admonuisse sufficit, quemadmodum singulae res vobis acquirantur; nam legatorum ius, quo et ipso (5) singulae res vobis acquiruntur, item fideicommissorum, ubi singulae res vobis relinquuntur, opportunius in- feriore loco referemus . Videamus itaque nunc, quibus modis per universitatem res vobis acquirantur. Si cui ergo heredes facti sitis, sive cuius

(1) per eorum usucapionem vel longi temporis possessionem vobis adquiritur, Cont. según el Dig. (2) operibus, Cuj . Schr., y así al final de este párrafo. (3) definitionem, Cuj . Bien . Buch . Schr. (4) Bien. Buch.; vobis (nobis), insertan los restantes . (5) iure, insertan Hot. Cuj. Bien. Buch. contra Gaj.