|
§ 11.-Legatariis autem et fideicommissariis , quianon iuris successores sunt, et aliis personis eis coniunctis testimonium non denegamus (1), imo in quadam nostra constitutione (2) et hoc specialiter concessimus, et multo magis iis, qui in eorum potestate sunt, vel qui eos habent in potestate, huiusmodi licentiam damus. § 12.-Nihil autem interest, testamentum in tabulis, an in chartis membranisve, vel in alia materia fiat. § 13. Sed et unum testamentum pluribus codicibus conficere quis potest, secundum obtinentem tamen observationem omnibus factis; quod interdum etiam necessarium est, veluti si quis navigaturus et secum ferre et domi relinquere iudiciorum suorum contestationem velit , vel propter alias innumerabiles causas, quae humanis necessitatibus imminent. § 14. Sed haec quidem de testamentis, quae in scriptis conficiuntur. Si quis autem voluerit sine scriptis ordinare iure civili testamentum, septem testibus adhibitis et sua voluntate coram iis nuncupata, sciat hoc perfectissimum testamentum iure civili firmumque constitutum.
TITULO XI
DE MILITARI TESTAMENTO (3)
Supradicta diligens observatio in ordinandis testamentis militibus propter nimiam imperitiam constitutionibus principalibus remissa est. Nam quamvis ii neque legitimum numerum testium adhibuerint, neque aliam testamentorum solemnitatem observaverint, recte nihilominus testantur (videlicet quum in expeditionibus occupati sunt, quod merito nostra constitutio (4) induxit); quoquo enim modo voluntas eius suprema sive scripta inveniatur, sive sine scriptura, valet testamentum ex voluntate eius. Illis autem temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis vel in suis aedibus (5) degunt, minime ad vindicandum tale privilegium adiuvantur: sed testari quidem, etsi filiifamilias sunt, propter militiam conceduntur, iure tamen communi, eadem observatione in eorum testamentis adhibenda, quam in testamentis paganorum proxime exposuimus.
(1) denegavimus, Cuj (2) L. 29. C. de testam. VI. 33. (3) gaJ. II.§.109.; l.27.C.de test. mll.VI.21;l.S.C.de rest.,il.II.61.;l.24 D.de.test. mill. XXIX. 1.; l 87. isoff. test. III.28 |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/117
Appearance
Haec pagina nondum emendata est