Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/125

E Wikisource
Haec pagina emendata est

§ 1.—Et plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singuli singulis, vel invicem ipsi, qui heredes instituti sunt.

§ 2.—Et si ex disparibus partibus heredes scriptos invicem substituerit et nullam mentionem in substitutione partium habuerit, eas videtur in substitutione partes dedisse, quas in institutione expressit: et ita divus Pius rescripsit [1].

§ 3.—Sed si instituto heredi, et coheredi suo [2] substituto dato [3], alius substitutus fuerit, divi Severus et Antoninus sine distinctione rescripserunt ad utramque partem substitutum admitti.

§ 4.—Si servum alienum quis patremfamilias arbitratus heredem scripserit, et, si heres non esset, Maevium ei substituerit, isque servus iussu domini adierit hereditatem, Maevius in partem admittitur. Illa enim verba «si heres non erit» in eo quidem, quem alieno iuri subiectum esse testator scit, sic accipiuntur: si neque ipse heres erit, neque alium heredem effecerit; in eo vero, quem patremfamilias esse arbitratur, illud significant: si hereditatem sibi eive, cuius iuri postea subiectus esse coeperit, non acquisierit. Idque Tiberius [4] Caesar in persona Parthenii servi sui constituit.

TIT. XVI

de pupillari substitutione [5]

Liberis suis impuberibus , quos in potestate quis habet, non solum ita, ut supra diximus, substituere potest, id est, ut, si heredes ei non extiterint, alius ei sit heres, sed eo amplius, ut, et si heredes ei extiterint, et adhuc impuberes mortui fuerint, sit iis [6] aliquis heres; veluti si quis dicat hoc modo: «Titius filius meus heres mihi esto; si filius meus heres mihi non erit, sive heres erit et prius moriatur quam in suam tutelam venerit [7], tunc Seius heres esto.» Quo casu, siquidem non extiterit heres filius, tunc substitutus patri fit heres; si vero extiterit heres filius, et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. Nam moribus institutum est, ut, quum eius aetatis filii sint, in qua ipsi sibi testamentum facere non possunt, parentes iis faciant.

§ 1.—Qua ratione excitati etiam constitutionem [8] posuimus in nostro Codice, qua prospectum est, ut, si qui mente captos habeant filios vel nepotes vel pronepotes, cuiuscunque sexus vel gradus, liceat iis, etsi puberes sint, ad exemplum pupillaris subtitutionis, certas personas substituere; sin autem resipuerint, eandem substitutionem infirmari, et hoc ad examplum pupillaris susbstitutionis, quae, postquam pupillus adoleverit, infirmatur.

  1. L. 1. C. de impub. subst. VI. 26.
  2. coherede, omitiendo et suo, Hal. Russ.
  3. dato, omítenla Cont. Hot.
  4. Tiberium tuetur, l. 41. D. de hered. instit. XXVIII. 5.
  5. Gaj. II. §. 179-184.; l. 9. C. de impub. subst. VI. 26.; l. 37. D. de vulg. subst. XXVIII. 6.
  6. ei, Cuj. Bien. Buch.
  7. id est pubes factus sit, insertan Bien. Schr.; i. e. antequam p. f. s., Buch. Es sin duda una glosa, según dice Gaj.; pero que Schr. opina se debe al mismo Triboniano.
  8. L. 5. C. de impub. subst. VI. 26.