|
tatem eius vel totam vel pro parte restituere; quod ius quale sit, suo loco trademus. TIT. XVII
quibus modis testamenta infirmantur [1]
Testamentam iure factum usque adeo valet, donec rumpatur irritumve fiat. § 1.—Rumpitur autem testamentum, quum, in eodem statu manente testatore, ipsius testamenti ius vitiatur. Si quis enim post factum testamentum adoptaverit sibi filium per imperatorem eum, qui est sui iuris, aut per praetorem secundum nostram constitutionem eum, qui in potestate parentis fuerit, testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis. § 2.—Posteriore quoque testamento, quod iure perfectum est, superius rumpitur: nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres, an non extiterit; hoc enim solum spectatur, an aliquo casu existere potuerit. Ideoque si quis aut noluerit heres esse, aut vivo testatore aut post mortem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut conditione, sub qua heres institutus est, defectus sit [2], in his casibus paterfamilias intestatus moritar; nam et prius testamentum non valet ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas habet vires, quum ex eo nemo heres extiterit. §3.—Sed si quis priore testamento iure perfecto, posterius aeque iure fecerit, etiamsi ex certis rebus in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt; cuius constitutionis verba inseri inssimas, quam aliud quoque praeterea in ea constitutione expressum est. «Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campano. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptas sit, iure valere perinde, ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia, hereditatem restituat his, qui in priore testamento scripti fuerant, propter inserta verba secundo testamento [3], quibus, ut valeret prius testamentum, expressum est, dubitari non oportet. Et ruptum quidem testamentum hoc modo efficitur. § 4.—Alio quoque [4] modo testamenta iure facta infirmantur, veluti quum is, qui fecerit testamentum, capite deminutus sit; quod quibus modis accidat, primo libro retulimus. § 5.—Hoc antem casu irrita fieri testamenta dicuntur, quum alioquin, et quas rumpuntur, irrita fant, et quas statim ab initio non iure fiunt, irrita |
- ↑ Gaj. II. § 138. 144-147.; L. 29. D. ad Senatusc. Trebell. XXXVI. 1.
- ↑ aut ante conditio.. defecerit, Bien.; lo mismo Buch., pero omitiendo ante.
- ↑ Bien. Buch. Schr., conforme con Theoph.; inserta fideicommissi verba, Hal. Russ. Cont., según el Dig.—ins. secundo testam. fideic. verba, Hot.; ins. verba, omitiendo lo demás, Cuj.
- ↑ Cont. Bien. Buch. Schr. Gaj.; autem, los restantes.