|
§ 1.—Non autem liberis tantum permissum est testamentum parentum inofficiosum accusare, verum etiam parentibus liberorum. Soror autem et frater turpibus personis scriptis heredibus ex sacris constitutionibus praelati sunt [1]: non ergo contra omnes heredes agere possunt. Ultra fratres igitur et sorores cognati nullo modo aut agere possunt aut agentes vincere. § 2.—Tam autem naturales liberi, quam secundum nostrae constitutionis [2] divisionem adoptati ita demum de inofficioso testamento agere possunt, si nullo alio iure ad defuncti bona venire possunt; nam qui ad hereditatem totam vel partem eius alio iure veniunt, de inofficioso agere non possunt. Postumi quoque, qui nullo alio iure venire possunt, de inofficioso agere possunt. § 3.—Sed haec ita accipienda sunt, si nihil iis penitus a testatoribus testamento relictum est; quod nostra constitutio [3] ad verecundiam naturae introduxit. Si vero quantacunque pars hereditatis vel res iis fuerit relicta, de inofficioso querela quiescente, id, quod iis deest, usque ad quartam legitimae partis repletur [4], licet non fuerit adiectum, boni viri arbitratu debere eam compleri. § 4.—Si tutor nomine pupilli, cuius tutelam gerebat, ex testamento patris sui legatum acceperit, quum nihil erat ipsi tutori relictum a patre suo, nihilominus poterit nomine suo de inofficioso patris testamento agere. § 5.—Sed et si e contrario pupilli nomine, cui nihil relictum fuerit, de inofficioso egerit, et superatus est, ipse tutor, quod sibi in eodem testamento legatum relictum est, non amittit. § 6.—Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficioso testamento agere non possit, sive iure hereditario, sive iure legati vel fideicommissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos (in iis tantummodo casibus, quorum mentionem facit nostra constitutio), vel aliis modis, qui constitutionibus continentur. § 7.—Quod autem de quarta diximus, ita intelligendum est, ut, sive unus fuerit, sive plures, quibus agere de inofficioso testamento permittitur, una quarta iis dari possit, ut pro rata iis distribuatur, id est pro virili portione quarta [5].
TIT. XIX
de heredum qualitate et differentia [6]
Heredes autem aut necessarii dicuntur, aut sui et necessarii, aut extranei. § 1.—Necessarius heres est servus heres insti- |
- ↑ L. 27. C. de inoffic. test. III. 28.
- ↑ L. 10. C. de adopt. VIII. 48.
- ↑ L. 30. C. de inoffic. test.
- ↑ Bien. Schr.; repleatur, los restantes.
- ↑ id est—quarta, omitenlas Hal. Russ. contra los códices; faltan en Theoph.
- ↑ Gaj. II. § 153-158. 161-163.; l. 49. § 1. D. de hered. inst. XXVIII. 5.; l. 16. pr. D. qui testam. XXVIII. 1.; L. 22. C. de iure delib. VI. 30.