|
tutus, ideo sic appellatus, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit. Unde qui facultates suas suspectas habent, solent servum suum primo aut secundo aut etiam ulteriore gradu heredem instituere, ut, si creditoribus satis non fiat, potius eius heredis bona, quam ipsius testatoris, a creditoribus possideantur [1] vel distrahantur vel inter eos dividantur. Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae post mortem patroni sui sibi acquisierit, ipsi reserventur: et quamvis bona defuncti non sufficiant creditoribus, iterum [2] ex ea causa res eius, quas sibi [3] acquisivit, non veneunt. § 2.—Sui autem et necessarii heredes sunt, vel uti filius, filia, nepos neptisque ex filio, et deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate morientis fuerint. Sed ut nepos neptisve sui heredes sint, non sufficit, eum eamve in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater eius, vivo patre suo, desierit suus heres esse, aut morte interceptus aut qualibet alia ratione liberatus potestate; tunc enim nepos neptisve in locum patris sui succedit. Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt, et vivo quoque patre quodammodo domini existimantur: unde etiam, si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. Necessarii vero ideo dicuntur, quia omnimodo, sive velint sive nolint, tam ab intestato, quam ex testamento [4] heredes fiunt. Sed his praetor permittit volentibus abstinere se ab hereditate, ut potius parentis, quam ipsorum bona similiter a creditoribus possideantur. § 3.—Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur: itaque liberi quoque nostri, qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti, extranei heredes videntur: qua de causa et qui heredes a matre instituuntur, eodem numero sunt, quia feminae in potestate liberos non habent: servus quoque heres a domino institutus, et post testamentum factum ab eo manumissus, eodem numero habetur. § 4.—In extraneis heredibus illud observatur, ut sit cum iis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur, sive hi, qui in potestate eorum sunt. Et id duobus [5] temporibus inspicitur, testamenti quidem facti, ut constiterit institutio, mortis vero testatoris, ut effectum habeat. Hoc amplius, et quum adierit hereditatem, esse debet cum eo testamenti factio, sive pure sive sub conditione heres institutus sit; nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est, quo acquirit hereditatem. Medio autem tempore inter factum testamentum, et mortem testatoris, vel conditionem institutionis existentem, mutatio iuris non nocet heredi, quia, ut diximus, tria tempora |
- ↑ Hal. Russ. Schr.; et, insertan los restantes.
- ↑ Schr. Gaj.; iterum tamen, Hal. Russ. Cont. Hot.; tamen, los demás.
- ↑ Hal. Russ. Cont. Hot. Bien. Buch. Schr.; ex alla causa quas sibi res, Cuj.
- ↑ ex lege duodecim tabularum, insertan Hal. Russ. Cont., contra Gaj. y Theoph.
- ↑ tribus, Buch. y otros, atendiendo á lo que se lée más adelante, pero contra Theoph. y la l. 49. D. de hered. instit. XXVIII. 5.