Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/144

E Wikisource
Haec pagina emendata est

TIT. XXIV

de singulis rebus per fideicommissum relictis [1]

Potest autem quis etiam singulas res per fideicommissum relinquere, veluti fundum, hominem, vestem [2], argentum, pecuniam numeratam; et vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit.

§ 1.—Potest autem non solum proprias res testator per fideicommissum relinquere, sed et heredis, aut legatarii, aut fideicommissarii, aut cuiuslibet alterius. Itaque et legatarius et fideicommissarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei relicta sit, sed etiam de alia, sive ipsius sive aliena sit. Hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restituere, quam ipse ex testamento ceperit; nam quod amplius est, inutiliter relinquitur. Quum autem aliena res per fideicommissum relínquitur, necesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere et praestare, aut aestimationem eius solvere.

§ 2.—Libertas quoque servo per fideicommissum dari potest, ut heres eum rogetur manumittere vel legatarius vel fideicommissarius. Nec interest, utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo, qui ipsius heredis aut legatarii, vel etiam extranei sit. Itaque et alienus servus redimi et manumitti debet: quodsi dominus eum non vendat, si modo nihil ex iudicio eius, qui reliquit libertatem, perceperit [3], non statim extinguitur fideicommissaria libertas, sed differtur, quia possit tempore procedente, ubicunque occasio servi redimendi fuerit, praestari libertas. Qui autem ex cansa fideicommissi manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servus sit, sed eius, qui manumittit. At is, qui directo [4] testamento liber esse iubetur, ipsius testatoris libertus fit, qui etiam orcinus appellatur. Nec alius ullus directo ax testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris fuerit, et quo faceret testamentum, et quo moreretur. Directo [5] autem libertas tunc dari videtur, quum non ab alio servum mannmitti rogat, sed velut ex suo testamento libertatem ei competere vult.

§ 3.—Verba autem fideicommissorum haec maxime in usu habentur: «peto, rogo, volo, mando, fidei tuae committo»: quae perinde singula firma sunt, atque si omnia in unum congesta essent.

TIT. XXV

de codicillis [6]

Ante Augusti tempora constat codicillorum ius in usu [7] non fuisse, sed primus Lucius Lentu-

  1. Gaj. II. §. 249, 260-267,; l. 6. C. de fideic. libert. VII. 4.
  2. aurum, inserta Cuj.
  3. Hot. Schr., l. 6. C. de fidec. libert. VII. 4.; recepit. otros.
  4. directe, Bien.; directo ex, Hal. Russ. Cont. El texto sigue a Gaj.
  5. directa, Hal. Russ. Cont. Hot. Bien., contra todos los codices de Russ.
  6. L. 6. pr. §. 1. D. de iure codicill. XXIX. 7.
  7. in usu, omitelas Cuj., pero ἐν χρήσει se lee en Theoph.