Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/163

E Wikisource
Haec pagina emendata est

autem et alios complures gradus praetor fecit in bonorum possessionibus dandis, dum id agebat, ne quis sine successore moriatur [1]; nam angustissimis finibus constitutum per legem duodecim tabularum ius percipiendarum hereditatem praetor exbono et aequo dilatavit.

§ 3.—Sunt autem bonorum possessiones ex testamento quidem hae: prima, quae praeteritis liberis datur vocaturque «contra tabulas;» secunda, quam omnibus iure scriptis heredibus praetor pollicetur, ideoque vocatur «secundum tabulas» [2]. Et quum de testamentis prius locutus est, ad intestatos transitum fecit. Et primo loco suis heredibus et iis, qui ex edicto praetoris suis [3] connumerantur, dat bonorum possessionem, quae vocatur «unde liberi:» secundo legitimis heredibus: tertio decem personis, quas extraneo manumissori praeferebat (sunt autem decem personae hae: pater, mater; avus, avia, tam paterni quam materni; item filius, filia; nepos, neptis, tam ex filio quam ex filia; frater, soror, sive consanguinei sive uterini): quarto cognatis proximis: quinto «tum quem [4] ex familia:» sexto patrono et patronae liberisque eorum et parentibus: septimo viro et uxori: octavo cognatis manumissoris.

§ 4.—Sed eas quidem praetoria introduxit iurisdictio. Nobis [5] tamen nihil incuriosum praetermissum est, sed nostris constitutionibus omnia corrigentes, «contra tabulas» quidem et «secundum tabulas» bonorum possessiones admisimus, utpote necessarias constitutas, nec non ab intestato «unde liberi et unde legitimi» bonorum possessiones; quae autem in praetoris edicto quinto loco posita fuerat, id est «unde decem personae,» eam pio proposito et compendioso sermone supervacuam ostendimus. Quum enim praefata bonorum possessio decem personas praeponebat extraneo manumissori, nostra constitutio, quam de emancipatione liberorum fecimus [6], omnibus parentibus iisdemque manumissoribus contracta fiducia manumissionem facere dedit, ut ipsa manumissio eorum hoc in se habeat privilegium, et supervacua fiat supradicta bonorum possessio. Sublata igitur praefata quinta bonorum possessione, in gradum eius sextam antea bonorum possessionem induximus, et quintam fecimus, quam praetor proximis cognatis pollicetur.

§ 5.—Quumque antea fuerat septimo loco bonorum possessio «tum quem [7] ex familia,» et octavo «unde liberi [8] patroni patronaeque et parentes eorum,» utramque per constitutionem nostram, quam de iure patronatus fecimus [9], penitus vacuavimus. Quum enim ad similitudinem successionis ingenuorum libertinorum suc-

  1. ↑ Bien. Schr.; moreretur, los restantes.
  2. ↑ testamenti, añaden Cont. Bien. Buch.
  3. ↑ inter suos heredes, Hal. Russ. Cont.; inter suos, Hot. Cuj. Pero, suis, todos los códices de Russ.
  4. ↑ Cuj. Buch.; tum qui, Bien.; tum qui, Hot.; tamquam, Hal. Russ. Cont. Schr.
  5. ↑ Bien. Schr.; a nobis, los demás.
  6. ↑ L. 6. C. de emanc. liber. VIII. 49.; véase el §. 8. 1. III.
  7. ↑ Véase la nota 4.
  8. ↑ liberi, omítenla Hal. Russ. Cont., contra Theoph.
  9. ↑ L. 4. C. de bon. libert. et iure patron. VI. 4.