Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/164

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cessiones posuimus, quas usque ad quintum tantummodo gradum coartavimus, ut sit aliqua inter ingenuos et libertos differentia, sufficit iis tam «contra tabulas» bonorum possessio, quam «unde legitimi et unde cognati,» ex quibus possint [1] sua iura vindicare, omni scrupulositate et inextricabili errore istarum duarum bonorum possessionum resoluta.

§ 6.—Aliam vero bonorum possessionem, quae «unde vir et uxor» appellatur et nono loco inter veteres bonorum possessiones posita fuerat, et in suo vigore servavimus, et altiore loco, id est sexto, eam posuimus; decima veteri bonorum possessione, quae erat «unde cognati» manumissoris, propter causas enarratas merito sublata: ut sex tantummodo bonorum possessiones ordinariae permaneant suo vigore pollentes.

§ 7.—Septima eas secuta, quam optima ratione praetores introduxerunt. Novissime enim promittitur edicto iis etiam bonorum possessio, quibus ut detur, lege vel senatusconsulto vel constitutione comprehensum est, quam neque bonorum possessionibus, quae ab intestato veniunt, neque iis, quae ex testamento sunt, praetor stabili iure connumeravit, sed quasi ultimum et extraordinarium auxilium, prout res exigit, accommodavit, scilicet iis, qui ex legibus, senatusconsultis, constitutionibusve principum ex novo iure vel ex testamento vel ab intestato veniunt.

§ 8.—Quum igitur plures species successionum praetor introduxisset, easque per ordinem disposuisset, et in unaquaque specie successionis saepe plures extent dispari gradu personas, ne actiones creditorum differrentur, sed haberent, quos convenirent, et ne facile in possessionem bonorum defuncti mitterentur, et eo modo sibi consulerent, ideo petendae bonorum possessioni certum tempus praefinivit.

§ 9.—Liberis itaque et parentibus tam naturalibus quam adoptivis in petenda bonorum possessione anni spatium, ceteris centum dierum dedit. Et si intra hoc tempus aliquis bonorum possessionem non petierit, eiusdem gradus personis accrescit, vel, si nemo sit deinceps, ceteris perinde bonorum possessionem ex successorio edicto pollicetur, ac si is, qui praecedebat, ex eo numero non esset. Si quis itaque delatam sibi bonorum possessionem repudiaverit, non quousque tempus bonorum possessioni praefinitum excesserit, exspectatur, sed statim ceteri ex eodem edicto admittuntur.

§ 10.—In petenda autem bonorum possessione dies utiles singuli considerantur.

§ 11.—Sed bene anteriores principes et huic causae providerunt, ne quis pro petenda bonorum possessione curet, sed, quocunque modo si [2] admittentis [3] eam indicium [4] (intra statuta tamen tempora) ostenderit, plenum habeat earum [5] beneficium.

  1. Bien. Buch. Schr.; possunt, los restantes.
  2. si, omitenla Hal. Russ. Hot. Cont.
  3. Hal. Russ. Hot. Cont. Cuj. Schr.; admittendi, los demás. Véase la l. 9. C. qui adm. ad bon. possess. poss. et intra quod temp. VI. 9.
  4. iudicium, todos los códices de Russ.
  5. eorum, Hot., con Russ.