Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/165

E Wikisource
Haec pagina emendata est

TIT. X (XI)

de acquisitione per arrogationem [1]

Est et alterius generis per universitatem succesio, quae neque lege duodecim tabularum, neque praetoris edicto, sed eo iure, quod consensu receptum est, introducta est.

§ 1.—Ecce enim, quum paterfamilias semet in arrogationem dat, omnes res eius corporales et incorporales, quaeque ei debitae sunt, arrogatori antea quidem pleno iure acquirebantur, exceptis iis, quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt operarum obligationes et ius agnationis: usus etenim et ususfructus licet his antea connumerabantur, attamen capitis deminutione minima eos tolli nostra prohibuit constitutio [2].

§ 2.—Nunc autem nos eandem acquisitionem, quae per arrogationem fiebat, coartavimus ad similitudinem naturalium parentum. Nihil etenim aliud, nisi tantummodo ususfructus, tam naturalibus patribus quam adoptivis per filiosfamilias acquiritur in iis rebus, quae extrinsecus filiis obveniunt, dominio iis integro servato: (§ 1) mortuo autem filio arrogato in adoptiva familia, etiam dominium eius ad arrogatorem pertransit [3], nisi supersint alias personae, quae ex constitutione nostra patrem in iis, quae acquiri non possunt, antecedunt.

§ 3.—Sed ex diverso pro eo, quod is debuit, qui se in adoptionem dedit, ipso quidem iure arrogator non tenetur, sed nomine filii convenietur, et, si noluerit eum defendere, permittitur creditoribus per competentes nostros magistratus bona, quae eius [4] cum usufructu futura fuissent, si se alieno iuri non subiecisset, possidere et legitimo modo ea disponere.

TIT. XI (XII) [5]

de eo, cui libertatis causa bona addicuntur

Accessit novas casus successionis ex constitutione divi Marci. Nam si ii, qui libertatem acceperunt a domino in testamento, ex quo non aditar hereditas, velint bona sibi addici libertatum conservandarum causa, audiuntur: et ita divi Marci rescripto ad Popiliam Rufum continetur.

§ 1.—Verba rescripti ita se habent: «Si Virginio Valenti, qui testamento suo libertatem quibusdam adscripsit, nemine successore ab intestato existente, in ea causa bona [6] esse coeperunt, ut venire [7] debeant; is, cuius de ea re notio est, aditus rationem desiderii tui habebit, ut libertatum, tam earum, quae directo, quam earum,

  1. Gaj. III. §. 82-84.
  2. L. 16. C. de usufr. et habit, et minist. serv. III. 33.
  3. transit, Bien. Buch.
  4. eorum, Schr., y luego, subiecissent.
  5. L. 2. 4. D. de fideic. libert, XL. 5.
  6. Bien. Schr.; eius, insertan los restantes.
  7. veniri, Cuj. Schr.