|
quae per speciem fideicommissi relictae sunt, tuendarum gratia addicantur tibi, si idonee creditoribus caveris de solido, quod cuique debetur, solvendo. Et ii quidem, quibus directa libertas data est, perinde liberi erunt, ac si hereditas adita esset; ii autem, quos heres manumittere rogatus est, a te libertatem consequentur [1], ita ut [2], si non alia conditione velis bona tibi addici, quam ut etiam qui directo libertatem acceperunt, tui liberti fiant: nam huic etiam voluntati tuae, si ii, quorum de statu agitur, consentiant, auctoritatem nostram accommodamus. Et, ne huius rescriptionis nostrae emolumentum alia ratione irritum fiat, si fiscus bona agnoscere voluerit, et ii, qui rebus nostris attendunt, scient, commodo pecuniario praeferendam libertatis causam, et ita bona cogenda, ut libertas iis salva sit, qui eam adipisci potuerunt, si [3] hereditas ex testamento adita esset.» § 2.—Hoc rescripto subventum est et libertatibus, et defunctis, ne bona eorum a creditoribus possideantur et veneant. Certe si fuerint hac de causa bona addicta, cessat bonorum venditio; extitit enim defuncti defensor, et quidem idoneus, qui de solido creditoribus cavet. § 3.—Inprimis hoc rescriptum toties locum habet, quoties testamento libertates datae sunt. Quid ergo, si quis intestatus decedens, codicillis libertates dederit, neque adita sit ab intestato hereditas? favor constitutionis debebit locum habere. Certe si testatus [4] decedat, et codicillis dederit libertatem, competere eam nemini dubium est. § 4.—Tunc [5] constitutioni locum esse verba ostendunt, quum nemo successor ab intestato existat: ergo quamdiu incertum erit, utrum existat, an non, cessabit constitutio; si certum esse coeperit, neminem extare, tunc erit constitutioni locus. § 5.—Si is, qui in integrum restitui potest, abstinuerit se ab hereditate [6], quamvis potest in integrum restitui, potest admitti constitutio, et bonorum addictio fieri. Quid ergo, si post addictionem libertatum conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum revocari libertates, quia [7] semel competierunt. § 6.—Haec constitutio libertatum tuendarum causa introducta est: ergo si libertates nullae sunt datae, cessat constitutio. Quid ergo, si vivus dederit libertates, vel mortis causa, et, ne de hoc quaeratur, utrum in fraudem creditorum, an non factum sit, idcirco velint sibi addici bona, an |
- ↑ Hal. Russ. Hot. Cont. Schr.; consequantur, los restantes.
- ↑ ita autem, Hot. Cont., y Cuj. en la nota; tal vez las siguientes palabras quam at son añadidas. Véase l. 4. § 12. D. de fideic. libert. XL. 5.
- ↑ ac si, Hal. Russ. Hot. Cont., contra los antiguos códices de Cuj.
- ↑ intestatus, Hal. Russ. Cont., contra Theoph.
- ↑ Hot. Buch. Schr.; enim, insertan los demás.
- ↑ an, como si fuera interrogación, insertan Hal. Russ. Cont. Schr. Y así está en el Dig. y en Theoph., pero allí no falta la respuesta.
- ↑ quae, Schr. Dig.