TIT. XIV (XV)
quibus modis re contrahitur obligatio [1]
Re contrahitur obligatio, veluti mutui datione. Mutui autem datio [2] in iis rebus consistit, quae pondere, numero, mensurave constant, veluti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, aere, argento, auro, quas res aut numerando, aut metiendo, aut appendendo [3] in hoc damus, ut accipientium fiant, et quandoque nobis non eaedem res, sed aliae eiusdem naturae et qualitatis reddantur: unde etiam mutuum appellatum est, quia ita a me tibi datur, ut ex meo tuum fiat. Et ex eo contractu nascitur actio, quas vocatur condictio. § 1.—Is quoque, qui non debitum accepit ab eo, qui per errorem solvit, re obligatur, daturque agenti contra eum propter repetitionem condicticia actio. Nam perinde ei [4] condici potest, «si paret eum dare oportere,» ac si mutuum accepisset: unde pupillus, si ei sine tutoris auctoritate non debitum per errorem datum est, non tenebitur indebiti condictione, non [5] magis quam mutui datione. Sed haec species obligationis non videtur ex contractu consistere, quum is, qui solvendi animo dat, magis distrahere voluit negotium, quam contrahere. § 2.—Item is, cui res aliqua utenda datur, id est commodatur, re obligatur, et tenetur commodati actione. Sed is ab eo, qui mutuam accepit, longe distat; namque non ita res datur, ut eius fiat, et ob id de ea re ipsa restituenda tenetur. Et is quidem, qui mutuum accepit, si quolibet fortuito casu amiserit quod accepit, veluti incendio, ruina, naufragio, aut latronum hostiumve incursu, nihilominus obligatus permanet. At is, qui utendum accepit, sane quidem exactam [6] diligentiam custodiendae rei praestare iubetur, nec sufficit ei tantam diligentiam adhibuisse, quantam in suis rebus adhibere solitus est, si modo alius diligentior poterit eam rem custodire. Sed propter maiorem vim maioresve casus non tenetur, si modo non ipsius [7] culpa is casus intervenerit; alioquin, si id, quod tibi [8] commodatum est, peregre tecum ferre malueris, et vel incursu hostium praedonumve vel naufragio amiseris, dubium non est, quín de restituenda ea re tenearis. Commodata autem res tunc proprie intelligitur, si nulla mercede accepta vel constituta, res tibi utenda data est: alioquin mercede interveniento, locatus tibi usus rei videtur; gratuitum enim debet esse commodatum. § 3.—Praeterea et is, apud quem res aliqua deponitur, re obligatur et actione depositi; qui et ipse de ea re, quam accepit, restituenda tenetur. |
- ↑ (1) Gaj. III. §. 90. 91.; l. 1. §. 1-6. D. de obl. et act. XLIV. 7.
- ↑ (2) obligatio, Bien. Buch. Schr., contra el Dig.
- ↑ (3) pendendo, Schr. Gaj.
- ↑ (4) ab eo, Cuj. Buch.
- ↑ (5) Hal. Russ. Cont. Hot. Gaj.; non, omítenla los restantes.
- ↑ (6) exactissimam, Dig.
- ↑ (7) Hal. Russ. Hot. Cont.; huius, Schr.; huius, ipsius, otros.
- ↑ (8) domi, insertan Hot. Buch.