|
Sed is ex eo solo tenetur, si quid dolo commiserit, culpae autem nomine, id est desidiae ac negligentiae, non tenetur: itaque securus est, qui parum diligenter custoditam rem furto amiserit, quia, qui negligenti amico rem custodiendam tradidit, suae facilitati id imputare debet. § 4.—Creditor quoque, qui pignus accepit, re obligatur; qui et ipse de ea re, quam accepit, restituenda tenetur actione pigneraticia. Sed quia pignus utriusque gratia datur, et debitoris, quo magis pecunia ei crederetur, et creditoris, quo magis ei in tuto sit creditum, placuit sufficere, quod ad eam rem custodiendam exactam diligentiam adhiberet; quam si praestiterit, et aliquo fortuito casu rem amiserit, securum esse, nec impediri creditum petere. TIT. XV (XVI)
de verborum obligatione [1]
Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsione, quum quid dari fierive nobis stipulamur. Ex qua duae proficiscuntur actiones, tam condictio [2], si certa sit stipulatio, quam ex stipulatu, si incerta; quae hoc nomine inde utitur, quia stipulum apud veteres firmum appellabatur, forte a stipite descendens. § 1.—In hac re olim talia verba tradita fuerunt: «spondes? spondeo; promittis? promitto; fidepromittis? fidepromitto [3]; fideiubes? fideiubeo; dabis? dabo; facies? faciam.» Utrum autem Latina an Graeca, vel qua alia lingua stipulatio concipiatur, nihil interest, scilicet si uterque stipulantiam intellectum eius linguae habeat; nec necesse est, eadem lingua utrumque uti, sed sufficit congruenter ad interrogata respondere: quin etiam duo Graeci Latina lingua obligationem contrahere possunt. Sed haec solemnia verba olim quidem in usu fuerunt; postea autem Leoniana constitutio lata est [4], quae, solemnitate verborum sublata, sensum et consonantem intellectum ab utraque parte solum desiderat, licet quibuscunque verbis expressum [5] est. § 2.—Omnis stipulatio aut pure, aut in diem, aut sub conditione fit. Pure, veluti: «quinque aureos dare spondes?» idque confestim peti potest. In diem, quum adiecto die, quo pecunia solvatur, stipulatio fit, veluti: «decem aureos primis kalendis Martiis dare spondes?» id autem, quod in diem stipulamur, statim quidem debetur, sed peti prius, quam dies veniat, non potest; ac [6] no eo quidem ipso die, in quem stipulatio facta est, peti potest, quia totus is dies arbitrio solventis tribui debet; neque enim certum est, eo die, in quem |
- ↑ Gaj. III. §. 92.; l. 1 §. 7. D. de obl. et. act. XLIV. 7.
- ↑ certi, insertan Hal. Russ. Cont. Buch.
- ↑ fidepr. fidepr., faltan en todos los codices de Russ. y en los antiguos de Cuj., pero se hallan también en Theoph.
- ↑ L. 10. C. de contrah. et committ. stipulat. VIII. 38.
- ↑ expressus, Hot. Buch. Schr.
- ↑ Bien. Schr.; at, les restantes.