Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est

promissum est, datum non esse, priusquam is praetereat [1].

§ 3.—At si ita stipuleris: «decem aureos annuos, quoad vivam, dare spondes?» et pure facta obligatio intelligitur, et perpetuatur, quia ad tempus deberi non potest: sed heres petendo pacti exceptione submovebitur.

§ 4.—Sub conditione stipulatio fit, quum in aliquem casum differtur obligatio, ut, si aliquid factum fuerit aut non fuerit, stipulatio committatur, veluti: «si Titius consul fuerit factus, quinque aureos dare spondes?» Si quis ita stipuletur: «si in Capitolium non ascendero, dare spondes?» perinde erit, ac si stipulatus esset, quum morietur, sibi dari. Ex conditionali stipulatione tantum spes est debitum iri, eamque ipsam spem in heredem [2] transmittimus, si, priusquam conditio existat, mors nobis contigerit.

§ 5.—Loca etiam inseri stipulationi solent, veluti: «Carthagine dare spondes?» quae stipulatio licet pure fieri videatur, tamen re ipsa habet tempus iniectum [3], quo promissor utatur ad pecuniam Carthagine dandam. Et ideo, si quis Romae ita stipuletur: «hodie Carthagine dare sponde?» inutilis erit stipulatio, quum impossibilis sit repromissio.

§ 6.—Conditiones, quae ad praeteritum vel praesens tempus referuntur, aut statim infirmant obligationem, aut omnino non differunt; veluti «si Titius consul fuit, vel si Maevius vivit, dare spondes?» Nam si ea ita non sunt, nihil valet stipulatio; sin autem ita se habent, statim valet: quae enim per rerum naturam sunt certa, non morantur obligationem, licet apud nos incerta sint.

§ 7.—Non solum res in stipulatum deduci possunt, sed etiam facta, ut si stipulemur aliquid fieri vel non fieri. Et in huiusmodi stipulationibus optimum erit poenam subiicere, ne quantitas stipulationis in incerto sit, ac necesse sit actori probare, quid eius intersit. Itaque si quis, ut fiat aliquid, stipuletur, ita adiici poena debet: «si ita factum non erit, tunc [4] poenae nomine decem aureos dare spondes?» Sed si quaedam fieri, quaedam non fieri, una eademque conceptione stipuletur, clausula huiusmodi erit adiicienda: «si adversus ea factum erit, sive quid ita factum non erit, tunc poenae nomine decem aureos dare spondes?»

TIT. XVI (XVII)

de duobus reis stipulandi et promittendi [5]

Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt. Stipulandi ita, si post omnium inter-

  1. Bien. Schr. y todos los códices de Russ.; praeterierit, los restantes.
  2. in her., omitenlas Bien. Schr., pero se leen en Theoph.
  3. adiectum, Hal. Russ. Hot.
  4. to, Cuj.
  5. L. 7. D. de duob. reis. XLV. 2.