Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/185

E Wikisource
Haec pagina emendata est

TIT. XXVII (XXVIII)

DE OBLIGATIONIBUS QUASI EX CONTRACTU [1]

Post genera contractuum enumerata dispiciamus etiam de iis obligationibus, quae non proprie quidem ex contractu nasci intelliguntur, sed tamen, quia non ex maleficio substantiam capiunt, quasi ex contractu nasci videntur.

§ 1.-Igitur quum quis absentis negotia gesserit, ultro citroque inter eos nascuntur actiones, quae appellantur negotiorum gestorum. Sed domino quidem rei gestae adversus eum, qui gessit, directa competit actio, negotiorum autem gestori contraria. Quas ex nullo contractu proprie nasci manifestum est, quippe ita nascuntur istae actiones, si sine mandato quisque alienis negotiis gerendis se obtulerit; ex qua causa ii, quorum negotia gesta fuerint, etiam ignorantes obligantur. Idque utilitatis causa receptum est, ne absentium, qui subita festinatione coacti, nulli demandata negotiorum suorum administratione,peregre profecti essent , desererentur negotia, quae sane nemo curaturus esset, si de eo, quod quis impendisset, nullam habiturus esset actionem.Sicut autem is, qui utiliter gesserit negotia, habet obligatum dominum negotiorum [2], ita et contra iste quoque tenetur, ut administrationis rationem reddat: quo casu ad exactissimam quisque diligentiam compellitur reddere rationem; necsufficit talem diligentiam adhibere [3], qualem suis rebus adhibere soleret, si modo alius diligentior commodius administraturus esset negotia.

§2.-Tutores quoque, qui tutelae iudicio tenentur,nonproprie ex contractu obligati intelliguntur. Et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore habet tutelae actionem, sed et [4] ex contrario tutor cum pupillo habet contrariam tutelae, si vel impenderit aliquid in rem pupilli, vel pro eo fuerit obligatus, aut rem suam creditori eius obligaverit .

§3.-Item si inter aliquos communis sit res sine societate, veluti quod pariter iis legata donatave esset, et alter eorum alteri ideo teneatur communi dividundo iudicio, quod solus fructus ex ea re perceperit , aut quod socius eius solus [5] in eam rem necessarias impensas fecerit, non intelligitur proprie ex contractu obligatus (quippe nihil inter se contraxerunt); sed quia non ex maleficio tenetur, quasi ex contractu teneri videtur.

  1. L. 5. §. 1. D. de obl. et act. XLIV. 7.
  2. gestorum, insertan Hal. Russ. contra todos los códices de Russ.
  3. adhibuisse, Schr., conforme con Theoph.
  4. et, omittentia Cuj. Blen. Buch., contra et Dig.
  5. solus, omittentia Schr. Theoph.