|
vineto fur deprehensus sit); imo ultius furtum manifestum extendendum est, quamdiu eam rem fur tenens visus vel deprensus fuerit, sive in publico sive in privato, vel a domino vel ah alio, antequam eo perveniret, quo perferre ac deponere rem destinasset: sed si pertulit, quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non est ex iis, quae diximus, intelligitur; nam quod manifestum non est, id scilicet nec manifestum est. § 4._Conceptum furtum dicitur, quum apud aliquem, testibus praesentibus, furtiva res quaesita et inventa sit; nam in eum propria actio concepti est, quamvis fur non sit, quas appellatur concepti. Oblatum furtum dicitur, quum res furtiva ab aliquo tibi oblata sit, eaque apud te concepta sit, idque si eo animo tibi data fuerit, ut apud te potius, quam apud eum, qui dedit, coniceretur: nam tibi, apud quem concepta est, actio priu adversus eum, qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est. Est etiam prohibiti farti actio, quae appellatur oblati: furtum quaerere testibus praesentibus volentem prohibuerit. Praeterea poena constituitur edicto praetoris per actionem furti non exhibiti adversus eum, qui furtivam rem apud se quaesitam et inventam non exhibuit. Sed hae actiones, id est concepti et oblati, et de furti prohibiti, nec non furti non exhibiti, in desuetudinem abierunt. Quum enim requisitio rei furtivae hodie secundum veterem consuetudinem non fit, merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi cessaverunt, quam manifestum furtum eo est, quod non est manifestum, intelligitur; nam illud nullum est, quam sciens rem furtivam suscepit, quod committit, furti nec manifesti obnoxii sunt. § 5._Poena manifesti furti quadrupli est, tam ex servi quam ex liberi persona; nec manifesti dupli. § 6._Furtum autem fit non solum, quum quis intercipiendi causa rem alienam amovet, sed generaliter, quum quis rem alienam invito domino contrectat. Itaque sive creditor pignore, sive is, apud quem res deposita est, ea re utatur, sive is, qui rem utendam accepit, in alium usum eam transferat, quam cuius gratia ei data est, furtum committit: veluti si quis argentum utendum acceperit, quasi amicos ad coenam invitaturus, et id peregre secum tulerit; aut si quis equum gestandi causa commodantum sibi longius alio duxerit, quod veteres scripserunt de eo, qui in aciem equum perduxisset. § 7._Placuit tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendasi acceperint, ita furtum committere, si se intellegant id invito domino facere, eumque, si intellexisset, non permissurum; at (1), si permissurum sibi crediderint, non committunt. Sed haec species manifestae distinctionis gratia, extra crimen affecta furtandi ponitur: nam quod quis ex falsa opinione aut errore fecerit, furtum non committitur. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/191
Appearance
Haec pagina nondum emendata est