|
§ 8.—Sed et ai credat aliquis, invito domino se rem commodatam [1] contrectare, domino autem volente id fiat, dicitur furtum non fieri. Unde illud quaesitum est, quum Titius servum Maevii sollicitaverit, ut quasdam res domino surriperet et ad eum perferret [2], et servus id ad Maevium pertulerit, Maevius, dum vult Titium in ipso delicto deprehendere, permiserit servo quasdam res ad eum perferre, utrum furti, an servi corrupti iudicio teneatur Titius, an neutro? Et quum nobis super hac dubitutione saggestum est, et antiquorom Prudentum super hoc altercationes perspeximus, quibusdam neque furti neque servi corrupti actionem praestantibus, quibusdam furti tantummodo; nos huiusmodi calliditati obviam euntes per nostram decisionem [3] sanximus, non solum furti actionem, sed et servi corrupti contra eum dari. Licet enim is servus deterior a sollicitatore minime factus est, et ideo non concurrant regulae, quae servi corrupti actionem introducerent, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tanquam [4] re ipse fuisset servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium servum, qui facile [5] possit corrumpi, tale facinus a quibusdam perpetretur [6]. § 9.—Interdum etiam liberorum hominum furtum fit, veluti si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sunt [7], surreptus fuerit. § 10.—Aliquando etiam suae rei quisque furtum committit, veluti si debiter rem, quam creditori pignoris causa dedit, subtraxerit. § 11.—Interdam furti tenetur, qui ipse furtum non fecit, qualis est, cuius ope consilio furtum factum est. In quo numero est, qui tibi numos excussit, ut eos alius raperet, aut tibi obstitit, at alius rem tuam exciperct, aut oves tuas vel boves fugavit [8], ut alius eas exciperet [9]; et hoc veteres scripserunt de eo, qui panno rubro fugavit armentum. Sed si quid eorum per lasciviam, et non data opera, ut furtum admitteretur, factum est, in factum actio dari debet [10]. At ubi ope Maevii Titius furtum fecerit, ambo furti tenentur, Ope consilio eius quoque furtum admitti videtur, qui scalas forte fenestris supponit [11], aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut alius furtum faceret, quive ferramenta ad effringendum, aut scalas, ut fenestris supponerentur, commodaverit, sciens cuius gratia commodaverit. (§ 12.) Certe qui nullam opem [12] ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit atque hortatus est ad furtum faciendum, non tenetur furti. |
- ↑ commodatam, omítela Gaj. con Theoph.; sibi, insertan Hal. Russ. Cont. Hot. Schr.
- ↑ subripiat—perferat, Cont. Bien. Buch. Schr., contra Gaj.; véase la l. 20. C. de furt. et serv. corrup. VI. 2.
- ↑ L. 20. C. cit.
- ↑ Bien. Schr. Cod.; si, insertan los demás.
- ↑ facile, omítela Schr.
- ↑ pertentetur, Schr., apoyándose en el Cod. y en Theoph.
- ↑ sit, Cuj. Bien. Buch., contra Gaj.
- ↑ Schr. Guj.; obstiterit—fugaverit, los demás.
- ↑ acciperet, Hal. Russ. Cont.; caperet, Schr.
- ↑ debeat, Schr.
- ↑ supposuit, y luego, effregit, Schr.
- ↑ operam, Schr.