Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/201

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

maleficio obligatus videtur. Sed quia [1] neque ex contractu obligatus est, et utique peccasse aliquid intelligitur, licet per imprudentiam, ideo videtur quasi ex maleficio teneri, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis videbitur, poenam sustinebit.

§ 1.—Item is, ex cuius coenaculo, vel proprio ipsius, vel conducto [2], vel in quo gratis habitabat, deiectum effusumve aliquid est, ita ut alicui noceretur [3], quasi ex maleficio obligatus intelligitur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intelligitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur, aut servi, aut liberi. Cui similis est is, qui ea parte, qua vulgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere; quo casu poena decem aureorum constituta est. De eo vero, quod deiectum effusumve est, dupli, quantum damni [4] datum sit, constituta est actio. Ob hominem vero liberum occisum quinquaginta aureorum poena constituitur; si vero vivat, nocitumque ei esse dicatur, quantum ob eam rem aequum iudici videtur, actio datur. Iudex enim computare debet mercedes medicis praestitas, ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt, praeterea operarum [5], quibus caruit, aut cariturus est ob id, quod inutilis factus est.

§ 2.—Si filiusfamilias seorsum a patre habitaverit, et quid ex coenaculo eius deiectum effusumve sit, sive quid positum suspensumve habuerit, cuius casus periculosus est, Iuliano placuit, in patrem nullam esse actionem, sed cum ipso filio agendum. Quod et in filiofamilias iudice observandum est, qui litem suam fecerit.

§ 3.—Item exercitor navis aut cauponae aut stabuli de dolo [6] aut furto, quod in navi aut caupona aut stabulo factum erit, quasi ex maleficio teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera navem aut cauponam aut stabulum exerceret. Quum enim [7] neque ex contractu sit adversus eum constituta haec actio, et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur. In his autem casibus in factum actio competit, quae heredi quidem datur, adversus heredem autem non competit.

TIT. VI.

de actionibus [8]

Superest, ut de actionibus loquamur. Actio autem nihil aliud est, quam ius persequendi [9] iudicio, quod sibi debetur.

  1. ↑ neque ex maleficio, dicen todos menos Schr., quien apoyándose asi en los códices como en el Dig. tachó la adición; (véase la nota 7 de este título.)
  2. ↑ vel conducto, omitelas Cuj.; pero véase la l. 5. Dig. de obl. et act. XLIV. 7.
  3. ↑ noceret, Hal. Russ. Cont. Cuj.: Dig.
  4. ↑ quanti damnum, Hot. Schr.; quantum damnum, Bien. Buch. omitiendo datum.
  5. ↑ operas, Hal. Russ., contra la l. 7. D. de his qui effud. IX. 3.
  6. ↑ damno, Cuj. según la l. 5. D. de obl. et act. XLIV. 7., contra los códices y contra Theoph
  7. ↑ neque ex maleficio, dicen Hal. Russ. Hot. Cont. Buch., contra el Dig. y contra Theoph.
  8. ↑ Gaj. IV. § 1-5. 18. 53. 55. 61. 62.; l. 51. D. de obl. et act. XLIV. 7.
  9. ↑ in, dicen Hal. Russ. Cont. Hot.; pero véase la l. 51. D. de obl. et act. XLIV. 7.