Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/204

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quod veluti patrimonium est filiorum filiarumque, item servorum, condemnari eos.

§11. Item si quis postulante adversario iuraverit, deberi sibi pecuniam, quam peteret, neque ei solvatur, iustissime accommodat ei talem actionem, per quam non illud quaeritur, an ei pecunia debeatur, sed an iuraverit.

§12. Poenales quoque actiones bene [1] multas ex sua iurisdictione introduxit: veluti adversus eum, qui quid ex albo eius corrupisset; et in eum, qui patronum vel parentem in ius vocasset, quum id non impetrasset; item adversus eum, qui vi exemerit eum, qui in ius vocaretur, cuiusve dolo alius exemerit; et alias innumerabiles.

§13. Praeiudiciales actiones in rem esse videntur. Quales sunt, per quas quaeritur, an aliquis liber vel [2] libertus sit, vel de partu agnoscendo: ex quibus fere una illa legitimam causam habet, per quam quaeritur, an aliquis liber sit; ceterae ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capiunt.

§14. Sic itaque discretis actionibus, certum est, non posse actorem suam rem ita ab aliquo petere: «si paret eum dare oportere.» Nec enim, quod actoris est, id ei dari oportet, quia scilicet dari cuiquam id intelligitur, quod ita datur, ut eius fiat; nec res, quae iam actoris est, magis eius fieri potest. Plane odio furum, quo magis pluribus actionibus teneantur, effectuin est, ut, extra poenam dupli aut quadrupli, rei recipiendae nomine fures etiam hac actione teneantur «si paret eos dare oportere, quamvis sit adversus ens etiam haec în rem actio, per quam rem suam quis esse petit.

§15. Appellamus autem in rem quidem actiones vindicationes, in personam vero actiones, quibus dare facere oportere intenditur, condictiones; condicere enim est denuntiare prisca lingua. Nunc vero abusive dicimus condictionem actionem in personam esse, qua actor intendit dari sibi oportere; nulla enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit.

§16. Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt.

§17. Rei persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. Earum vero actionum, quae in personam sunt, eae quidem, quae ex contractu nascuntur, fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur: veluti quibus mutuam pecuniam vel in stipulatum deductam petit actor, item commodati, depositi, mandati, pro socio, ex emto, vendito, locato, conducto. Plane, si depositi agetur [3] co nomine, quod tumultus, incendii, ruinae, naufragii causa depositum sit, in duplum actionem practor reddit, si modo cum ipsa, apud quem depositum sit, aut cum herede eius ex dolo ipsius agetur; quo casu mixta est actio.

  1. (1) praetor, Hal. Russ., y algunos más, excepto Cuj. et Schr.; paenu, otros.
  2. (2) Bien. Buch. Schr.; an, los demás.
  3. (3) Hot. Schr.; agatur, los restantes.