|
litis aestimationem sufferre, aut hominem noxae dedere. § 1.—Noxa autem est corpus, quod nocuit, id est servus; noxia ipsum maleficium, veluti furtum, damnum, rapina, iniuria. § 2.—Summa autem ratione permissum est noxae deditione defungi; namque erat iniquum, nequitiam eorum ultra ipsorum corpora dominis damnosam esse. § 3.—Dominus, noxali iudicio servi sui nomine conventus, servum actori noxae dedendo liberatur: nec minus in [1] perpetuum eius dominium a domino transfertur; sin autem damnum ei, cui deditus est [2], resarcierit quaesita pecunia, auxilio praetoris invito domino manumittetur. § 4.—Sunt autem constitutae noxales actiones aut legibus, aut edicto praetoris; legibus, veluti furti lege duodecim tabularum, damni iniuriae lege Aquilia; edicto praetoris, veluti iniuriarum et vi bonorum raptorum. § 5.—Omnis autem noxalis actio caput sequitur. Nam si servus tuus noxiam [3] commiserit, quamdiu in tua potestate sit, tecum est actio; si in alterius potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse; at [4] si manumissus fuerit, directo ipse tenetur, et extinguitur noxae deditio. Ex diverso quoque directa actio noxalis esse incipit; nam si liber homo noxiam commiserit, et is serrus tuus esse coeperit (quod quibusdam casibus effici primo libro tradidimus), incipit tecum esse noxalis actio, quae antea directa fuisset. § 6.—Si servus domino noxiam commiserit, actio nulla nascitur; namque inter dominum et eum, qui in potestate eius est, nulla obligatio nasci potest. Ideoque, et si in alienam potestatem servus pervenerit, aut manumissus fuerit, neque cum ipso, neque cum eo, cuius nunc in potestate sit, agi potest. Unde, si alienus servus noxiam tibi commiserit, et is postea in potestate tua esse coeperit, intercidit [5] actio, quia in eum casum deducta sit, in quo consistere non potuit: ideoque, licet exierit de tua potestate, agere non potes, quemadmodum si dominus in servum suum aliquid commiserit, nec si manumissus aut alienatus fuerit servus, ullam actionem contra dominum habere potest. § 7.—Sed veteres quidem haec et in filiisfamilias masculis et feminis admisere. Nova autem hominum conversatio huiusmodi asperitatem recte respuendam esse existimavit, et ab usu communi hoc penitus recessit. Quis enim patiatur, filium suum et maxime filiam in noxam alii dare, ut paene per [6] corpus pater magis, quam filius periclitetur, quum in filiabus etiam pudicitiae favor hoc bene excludit? Et ideo placuit, in servos tantummodo noxales actiones esse proponendas, quum apud veteres legum commentatores |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/213
Appearance
Haec pagina emendata est