Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/215

E Wikisource
Haec pagina emendata est

itemque aliae multae [1] causae saepe hominibus [2] impedimento sunt, quo minus rem suam ipsi [3] exequi possiut.

§ 1.—Procurator neque certis verbis, neque praesente adversario, imo plerumque ignorante eo, constituitur; cuicunque enim permiseris rem tuam agere aut defendere, is [4] procurator intelligitur.

§ 2.—Tutores et curatores quemadmodum constituantur, primo libro expositum est.

TIT. XI

de satisdationibus [5]

Satisdationum modus alius antiquitati placuit, alium novitas per usum amplexa est. Olim enim, si in rem agebatur, satisdare possessor compellebatur, ut, si victus esset [6], nec rem ipsam restitueret, nec litis aestimationem [7], potestas esset petitori aut cum eo agendi aut cum fideiussoribus eius; quae satisdatio appellatur «iudicatum solvi». Unde autem sic appellatur, facile est intelligere; namque stipulabatur quis, ut solveretar [8] sibi, quod fuerit iudientum. Multo magis is, qui in rem actione conveniebatur, satisdare cogebatur, si alieno nomine iudicium accipiebat. Ipse autem, qui in rem agebat, si suo nomine petebat, satisdare non cogebatur: procurator vero si in rem agebat, satisdare iubebatur; ratam rem dominum habiturum; periculun enim erat, ne iterum dominus de eadem re experiretur. Tutores et curatores eodem modo, quo et procuratores, satisdare debere verba edicti faciebant: sed aliquando his agentibus satisdatio remittebatur. Haec ita erant, si in rem agebatur.

§ 1.—Si vero in personam, ab actoris quidem parte eadem obtinebant, quae diximus in actione, qua in rem agitur. Ab eius vero parte, cum quo agitur, si quidem alieno nomine aliquis interveniret, omnimodo satisdaret [9], quia nemo defensor in aliena re sine satisdatione idoneus esse creditur. Quodsi proprio nomine aliquis iudicium accipiebat in personam, iudicatum solvi satisdare non cogebatur.

§ 2.—Sed hace hodie aliter observantur. Sive enim quis in rem actione convenitur sive personali [10] suo nomine, nullam satisdationem pro Jitis aestimatione dare compellitur; sed pro sua tautum persona, quod in iudicio permaneat usque ad terminum litis, vel committitur suae promissioni cum iureiurando (quam iuratoriam cautionem vocant), vel nudam promissionem vel

  1. iustae, dicen Hot. Cont. Buch, contra Theoph.
  2. hominibus, omitenta Cuj. Bien. Buch.
  3. ipsi, omitenta Cuj. Bien.
  4. Bien. Buch. Schr.; tuus, insertan los demás, contra Theoph.
  5. Gaj. IV. §. 89. 90, 96, 98. 99-102.
  6. Hal. Russ. Cont. Buch. Schr.; esset, omitenta los demás.
  7. eius, dicen Cuj. Bien. Buch.
  8. stipulatar—solvatur, Cuj.
  9. satisdare, Cuj. Buch.; satisdari debet, Gaj.
  10. in personam, Cuj. Buch.