|
satisdationem pro qualitate personae suae dare compellitur. § 3.—Sin autem per procuratorem lis vel infertur vel suscipitur, in actoris quidem persona, si non mandatum actis insinuatum est, vel praesens dominus litis in iudicio procuratoris sui personam confirmaverit, ratam rem dominum habiturum satisdationem procurator dare compellitur; eodem observando, et si tutor vel curator vel aliae tales personae, quae alienarum rerum gubernationem receperunt, litem quibusdam per alium inferunt. § 4.—Si vero aliquis convenitur, si quidem praesens procuratorem dare paratus est, potest vel ipse in iudicium venire et sui procuratoris personam per iudicatum solvi satisdationem solemni stipulatione [1] firmare, vel extra iudicium satisdationem exponere, per quam ipse sui procuratoris fideiussor existat pro omnibus iudicatum solvi satisdationis clausulis: ubi et de hypotheca suarum rerum convenire compellitur, sive in iudicio promiserit, sive extra iudicium caverit, ut tam ipse quam heredes eius obligentur; alia insuper cautela vel satisdatione propter personam ipsius exponenda, quod tempore sententiae recitandae in iudicio invenietur, vel, si non venerit, omnia dabit fideiussor [2], quae condemnatione continentur, nisi fuerit provocatum. § 5.—Si vero reus praesto ex quacunque causa non fuerit, et alius velit defensionem eius subire, nulla differentia inter actiones in rem vel personales [3] introducenda, potest hoe facere, ita tamen, ut satisdationem iudicatum solvi pro litis aestimatione praestet. Nemo enim secundum veterem regulam, ut iam dictum est, alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intelligitur. § 6.—Quae omnia apertius et perfectissime a quotidiano indiciorum usu in ipsis rerum documentis apparent. § 7.—Quam formam non solum in hac regia urbe, sed etiam in omnibus nostris provinciis, et si propter imperitiam forte aliter celebrabantur [4], obtinere consemus, quum necesse est, omnes provincias caput omnium nostrarum civitatum, id est hanc regiami urbem, eiusque observantiam sequi. TIT. XII
de perpetuis et temporalibus actionibus, et quae ad heredes et in heredes transeunt [5]
Hoc loco admonendi sumus, eas quidem actiones, quae ex lege senatusveconsulto sive ex sacris constitutionibus proficiscuntur, perpetuo solere antiquitus competere, donec sacrae consti- |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/216
Appearance
Haec pagina emendata est