Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/219

E Wikisource
Haec pagina emendata est

obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio quidquam consequerentur propter exceptionem, nec post tempus olim agere poterant, quum temere rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem amittebant. Hodie autem non ita stricte haec procedere volumus, sed eum, qui ante tempus pactionis vel obligationis litem inferre ausus est, Zenonianae constitutioni [1] subiacere censemus, quam acratissimus legislator de iis, qui tempore plus petierint, protulit, ut et inducias, quas ipse actor sponte indulserit, vel natura actionis continet [2], in duplum habeant ii, qui talem iniuriam passi sunt, et post eas finitas non aliter litem suscipiant, nisi omnes expensas litis antea acceperint, ut actores, tali poena perterriti, tempora litium doceantur observare.

§ 11. (§ 10.)—Praeterea etiam ex persona dilatoriae sunt exceptiones: quales sunt procuratoriae, veluti si per militem aut mulierem agere quis velit. Nam militibus nec pro patre vel matre vel uxore, nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri conceditur; suis vero negotiis superesse sine offensa [3] disciplinae possunt. Eas vero exceptiones, quae olim procuratoribus propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratoris opponebantur, quum in iudiciis frequentari nullo modo perspeximus, conquiescere sancimus [4], ne, dum de his altercatur, ipsius negotii disceptatio proteletur.

TIT. XIV

de replicationibus [5]

Interdum evenit, ut exceptio, quae prima facie iusta videatur, inique noceat. Quod quum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi actoris gratia, quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis [6] exceptionis. Veluti quum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut creditori petere liceat, si creditor agat, et excipiat debitor, ut ita demum condemnetur, si non convenerit, ue eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio; convenit enim ita (namque nihilominus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti sint): sed quia iniquum est, creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.

§ 1.—Rursus interdum evenit, ut replicatio, quae prima facie iusta sit, inique noceat. Quod

  1. L. 1. C. de plus petition. III. 10.
  2. Bien. Buch.; contemserit, dice Cuj.; contemserat, Schr. si contemserit, insertan los demás.
  3. militaris, dicen Hal. Russ. Hot. Cont.; pero véase la l. 9. C. de procurator. II. 13.
  4. Hal. Russ. Hot. Cont. Bien. Schr.; sanximus, los restantes.
  5. Gaj. IV. §. 126–129.
  6. Así Schr. con Theoph.; ius, los demás. Véase Cujac., Obs. XXVIII. 1.