|
praesenti exhibere se posse, et tempus exhibendi causa petat, idque sine frustratione postulare videatur, dari ei debet; ut tamen caveat, se restituturum. Quodsi neque statim iussu iudicis rem exhibeat, neque postea exhibiturum se caveat, condemnandus sit in id, quod actoris intererat ab initio rem exhibitam esse [1]. § 4.—Si familiae erciscundae iudicio actum sit, singulas res singulis heredibus adiudicare debet, et, si in alterius persona praegravare videatur adiudicatio, debet hunc invicem coheredi certa pecunia, sicut iam dictum est, condemnare. Eo quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus est, quod solus fructus hereditarii fundi perceperit, aut rem hereditariam corruperit aut consumserit. Quae quidem similiter inter plures quoque, quam duos coheredes subsequuntur. § 5.—Eadem interveniunt, et si communi dividundo de pluribus rebus actum fuerit. Quodsi de una re, veluti fundo, si quidem iste fundus commode regionibus [2] divisionem recipiat, partes eius singulis adiudicare debet, et si unius pars praegravare videbitur, is invicem certa pecunia alteri condemnandus est. Quodsi commode dividi non possit, vel homo forte aut mulus erit, de quo actum sit, tunc totus uni [3] adiudicandus est, et is invicem alteri certa pecunia condemnandus. § 6.—Si finium regundorum actum fuerit, dispicere debet iudex, an necessaria sit adiudicatio. Quae sane uno casu necessaria est, si evidentioribus finibus distingui agros commodius sit, quam olim fuissent distincti; nam tunc necesse est, ex alterius agro partem aliquam alterius agri domino adiudicari: quo casu conveniens est, ut is alteri certa pecunia debeat condemnari. Eo quoque nomine damnandus est quisque hoc iudicio, quod forte circa fines aliquid malitiose commisit, verbi gratia quia lapides finales furatus est vel arbores finales cecidit. Contumaciae quoque nomine quisque eo iudicio condemnatur, veluti si quis, iubente iudice, metiri agros passus non fuerit. § 7.—Quod autem istis iudiciis alicui adiudicatum sit, id statim eius fit, cui adiudicatum est. TIT. XVIII
de publicis iudiciis [4]
Publica iudicia neque per actiones ordinantur, neque omnino quidquam simile habent cum ceteris iudiciis, de quibus locuti sumus, magnaque diversitas est eorum et in instituendis et in exercendis. § 1.—Publica autem dicta sunt, quod cuivis ex populo executio eorum plerumque datur. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/225
Appearance
Haec pagina emendata est