|
§ 2. Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. Capitalia dicimus, quae ultimo supplicio afficiunt, vel aquae et ignis interdictione, vel deportatione, vel metallo. Cetera si qua (1) infamiam irrogant cum damno pecuniario, haec publica quidem sunt, non tamen capitalia. § 3.-Publica autem iudicia sunt haec. Lex Iulia maiestatis, quae in eos, qui contra imperatorem vel rempublicam aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit: cuius poena animae amissionem sustinet, et memoria rei etiam post mortem damnatur. § 4. Item lex Iulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuptiarum gladio punit, sed et eos, qui cum masculis nefandam (2) libidinem exercere audent. Sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitium punitur, quum qu's sine vi vel virginem vel viduam honeste viventem stupraverit: poenam autem eadem lex irrogat peccatoribus (3), si honesti sunt, publicationem partis dimidiae bonorum, si humiles, corporis coercitionem cum relegatione. § 5.- Item lex Cornelia de sicariis, quae homicidas ultore ferro persequitur, vel eos , qui hominis occidendi causa cum telo ambulant. Telum autem, ut Gaius noster in interpretatione legum duodecim tabularum scriptum reliquit, vulgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur, sed et (4) omne significatur, quod manu cuiusdam mittitur; sequitur ergo, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur. Dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, a Graeca voce figuratum ἀπὸ τοῦ τηλοῦ : et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine; nam quod nos telum appellamus, illi βέλος appellant ἀπὸ τοῦ βάλλεσθαι (5). Admonent nos Nenophon; uam ita seribit (6) καὶ τὰ βέλη ὁμοῦ ἐφέρετο, λόγχαι, τοξεύματα, σφενδόναι , πλείστοι δὲ καὶ λίθοι. (7) Sicaril autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum. Eadem lege et venefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tam venenis, quam (8) susurris magicis homines occiderint, vel mala medicamenta publice vendiderint. § 6.-Alia deinde lex asperrimum crimen nova poena persequitur, quae Pompeia de parricidiis vocatur. Qua cavetur, ut, si quis parentis aut filii aut omnino affectionis eius, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit (9), sive clam sive palam id ausus fuerit, nec non is, cuius dolo malo id factum est, vel conscius criminis existit, licet extraneus sit, poena parricidii puniatur, et neque gladio, neque ignibus, neque ulli alii solenni poenae subiiciatur, sed insutus culeo cum cane et gallo gallinaceo et vipera et simia, et inter eas ferales angustias comprehensus, secundum quod regionis qualitas tulerit, vel (1) Buch. Schraquae, Bicanquam, los demas, contra theoph (2) infandam, Sche. (3) stupratoribus, hal. Buss, Cont, contra todos los códigos de Russ. (4) hune, Hat., l.233.D. de verb, sign. L. 16. (5) ἀπὸ τοῦ τηλοῦ, omitenlas Hat. Russ. Cont; pero vense el Dig. L.2898. de verb. sign. L, 16 y Theoph |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/226
Appearance
Fuit in emendando quaedam difficultas