Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/233

E Wikisource
Haec pagina emendata est
DIGESTORUM PROOEMIA


PROEMIOS DEL DIGESTO


DE CONCEPTIONE DIGESTORUM


Imperator Caesar Flavius Iustinianus, pius, felix, inclytus, victor ac triumphator, semper Augustus, Triboniano quaestori suo salutem [1].

Deo auctore nostrum gubernantes [2] imperium, quod nobis a coelesti maiestate traditum est, et bella feliciter peragimus, et pacem decoramus, et statum reipublicae sustentamus, et ita nostros animos ad Dei omnipotentis erigimus [3] adiutorium [4], ut neque armis confidamus, neque nostris militibus, neque bellorum ducibus, vel nostro ingenio, sed omnem spem ad solam referamus summae providentiam Trinitatis [5], unde et mundi totius elementa processerunt, et eorum [6] dispositio in orbem terrarum producta est.

§ 1.—Quum itaque nihil tam studiosum in omnibus rebus invenitur, quam legum auctoritas, quae et divinas et humanas res bene disponit et omnem iniquitatem expellit, reperimus autem omnem legum tramitem, qui ab urbe Roma [7] condita et Romuleis descendit temporibus, ita esse confusum, ut in [8] infinitum extendatur, et nullius humanae naturae capacitate concludatur, primum nobis fuit studium, a sacratissimis retro principibus initium sumere, et eorum constitutiones emendare, et viae dilucidae tradere, quatenus in unum codicem [9] congregatae, et omni supervacua similitudine et iniquissima [10] discordia absolutae universis hominibus promtum suae sinceritatis [11] praebeant praesidium.

§ 2.—Hocque opere consummato, in [12] uno volumine, nostro nomine praefulgente, coaduna-

  1. Imp. Justinianus A. Triboniano Viro eminentissimo, Quaestori Sacri Palatii, mss. Cas. Vat. Pl. 1. 2. Bg., Hal. y otros.
  2. Fl.; gubernante, Taur.
  3. mss. y ed. Cód; ms. Flor., erigimus.
  4. adiutoriam, me. Flor.
  5. mss. Flor. Pl. 1. 2. Bg., ed. Nbg, Schf.; ad sol. provid. refer. summae Trin., Hal. y otros.
  6. rerum, Hal. Russ. Cont. Char. Pac.
  7. urbe Romana, mss. Pl. 2. Bg., ed. Nbg. Schf. Pac.; urbe, omítiendo Roma, mss. Pl. 1. Gt., Hat. Russ. Cont. Char, Pac.
  8. in, falta en el ms. Flor.
  9. in uno codice, Hal. Russ. Cont. Char. Pac.
  10. nequissima, ms. Pl. 2., ed Nbg.
  11. serenitatis, ed. Schf. Hal.
  12. et in, mss. Pl. 1. 2. Bg. Gt., ed. Nbg. Schf. Hal. Russ. Cont. Char. Pac. Bk.