Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

re posse, naila dubitatio est. Sed si evenerit, ut minor viginti annis Consul sit, apud se manumittere non poterit, quum ipse sit, qui ex Senatusconsulto consilii causam examinat; apud coliegam vero, causa probata, potest.

TIT. XI

DE OFFICIO PRAEFEECTI PRAETORIO

[Cf. Cod. I. 26. 27. VII. 42. XII. 4.]

1. AURELIUS ARCADIUS CHARISIUS, Magister libellorum, [1] libro singulari de officio Praefecti praetorio.--Breviter commemorare necesse est, unde constituendi Praefectorum praetorio officio[2] origo manaverit. Ad vicem Magistri equitum Praefectos praetorio antiquitus institutos esse, a quibusdam scriptoribus traditum est. Nam quum apud veteres Dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur, et Magistros equitum sibi eligerent, qui associati participales curae ac militiae gratia[3], secundam post eos potestatem gererent, regimentis reipublicae ad Imperatores perpetuos[4] translatis, ad similitudinem Magistrorum equitum Praefecti Praetorio a Principibus electi sunt, data iis pleniore licentia [5] ad disciplinae publicae emendationem.

§1.His cunabulis[6] Praefectorum auctoritas initiata in tautum meruit augeri, ut appellari a Praefectis Praetorio non possit. Nam quum ante quaesitum fuisset, an liceret a Praefectis Praetorio appellare, et[7] iure liceret, et extarent exempla corum, qui provocaverint, postea publice sententia Principali lecta appellandi facultas interdicta est; credidit enim Princeps, eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et gravitate ad huius officii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturus.


§ 2.--Subnixi sunt etiam alio privilegio Praefecti Praetorio, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus, nisi ab ipsis Praefectis Praetorio, restitui possint.

TIT. XII

DE OFFICIO PRAEFEECTI URBI [8]

[Cf. Cód. I. 28.]

1. ULPIANUS libro singulari de officio Praefeeti Urbi-- Omnia omnino crimina Pracfectura Urbis sibi vindicavit, nec tautum ea, quae intra Urbem admittuntur, verum ea quoque, quae extra Urbem intra Italiam Epistola Divi Severi ad Fabium Cilonem[9], Praefectum Urbi, missa declaratur.

§ 1.--Servos, qui ad statuas confugerint, vel

(1) Char. M. lib., omitelas Bal. (2) const. praefecti prael. officium origo, Hal. y Vulg. (3) Aat conjetura acertadamente Gothofr. en las notas; admilitiae gratla, Taur adsociati principali curae militiae gratla, Hal., adsoc. participalis curae militiae gratia-adsue. participali curae ad militiae gratiam, los Codices mejores según Geb. (4) perpetuo, Hul. (5) Ast Hal; data est plenior licentia, Taur.; plentorelicen- tia, sobreañadido is, Fl. según Br. (6) praetorio, inserta Hal. (7) appellari et an iure, Hal. (8) URRIB, Fulg. (9) Cilionem, Vulg.

  1. (1) Char. M. lib., omitelas Bal.
  2. (2) const. praefecti prael. officium origo, Hal. y Vulg.
  3. (3) Aat conjetura acertadamente Gothofr. en las notas; admilitiae gratla, Taur adsociati principali curae militiae gratla, Hal., adsoc. participalis curae militiae gratia-adsue. participali curae ad militiae gratiam, los Codices mejores según Geb.
  4. (4) perpetuo, Hul.
  5. (5) Ast Hal; data est plenior licentia, Taur.; plentorelicen- tia, sobreañadido is, Fl. según Br.
  6. (6) praetorio, inserta Hal.
  7. (7) appellari et an iure, Hal.
  8. (8) URRIB, Fulg.
  9. (9) Cilionem, Vulg.