|
suasionibus componant Institutiones[1]; ut liceat vobis prima legum cunabula. non ab antiquis fabulis discere, sed ab imperiali splendore appetere, et tam aures quam animae vestrae nihil inutile nihilque perperam positum. sed quod in ipsis rerum obtinet argumentis, accipiant; et quod priore tempore vix post quadriennium prioribus contingebat, ut tunc constitutiones imperatorias legerent, hoc vos a primordio ingrediamini, digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis a voce principali procedat. §4.―Igitur post libros quinquaginta Digestorum seu Pandectarum, in quibus[2] omne ius antiquum collatum est, quos per eundem virum excelsum Tribonianum nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus, in hos quatuor libros easdem Institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimae scientiae prima elementa; §5.―in quibus breviter expositum est, et quod antea obtinebat, et quod postea desuetudine inumbratum ab[3] imperiali remedio illuminatum est. §6.―Quas ex omnibus antiquorum institutionibus et praecipue ex commentariis Gaii nostri, tam institutionum, quam rerum cotidianarum, aliisque multis commentariis compositas, quum tres praedicti viri prudentes nobis obtulerunt, et legimus et cognovimus[4], et plenissimum nostrarum constitutionum robur iis accommodavimus. § 7.―Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite, et vosmetipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram rempublicam in partibus eius vobis credendis[5] gubernare[6]. Dat. xi. Kal. Decemb. Constantinop.[7] d. iustiniano pp. a. iii. cons. (533.) |
- ↑ Bien. Buch. Schr.; Instit. componerent, los restantes.
- ↑ in quos, Schr. segun antiquisimos Cotices.
- ↑ Hot. Bien, Buch. Schr., apandose en Theoph; ab, omítenla los restantes.
- ↑ recognovimus, Russ. Cont. Hot.
- ↑ eredendam, Bien. Buch.
- ↑ Schr.; gubernari, los restantes; ἄρξειν Theoph.
- ↑ Schr.; Constantinop, (CP.) lo colocan los demás después de Dat, contra el antiguo estilo.