Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
INSTITUTIONUM D. IUSTINIANI

LIBER PRIMUS

TIT. I

de iustitia et iure [1]

Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens [2].

§ 1.—Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.

§ 2.—His igitur generaliter cognitis et incipientibus nobis exponere iura populi Romani, ita [3] videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici via[4], post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. Alioquin, si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus, duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum magno labore eius [5], saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus, ad quod leviore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.

§ 3.—Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.

§ 4.—Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat; privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet [6]. Dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est; collectum est enim ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus.

  1. L. 10. l. I. §. 2. D. de iust, et iure. I. 1.
  2. Bien. Buck. Schr.; tribuendi, los demás, contradiciéndes Theoph. Véase también Bas. II. 1. 10. y Hot. en sus comentarios á esta ley.
  3. maxime, insertan Hot. Bien. Buch. Schr.
  4. vía, omitela Schr.
  5. Hot. Bien. Buch. Schr.; eius, omitenla los demás, pero se halla en los códices.
  6. Bien. Buch. Schr.; pert., omitenla los restantes.