Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/72

E Wikisource
Haec pagina emendata est

TIT. II

de iure naturali, gentum et civili[1]

Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in coelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. Hinc descendit maris atque feminae coniugatio[2], quam nos matrimonium appellamus; hinc liberorum procreatio et[3] educatio: videmus etenim cetera quoque animalia istius iuris peritia censeri.

§ 1.—Ius autem civile vel gentium ita dividitur. Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur; nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur, vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur[4]. Et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. Quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

§ 2.—Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium; nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit. Sic enim et ius, quo populus Romanus utitur, ius civile Romanorum appellamus, vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur; Romani enim a Quirino Quirites appellantur. Sed quoties non addimus nomen[5], cuius sit civitatis, nostrum ius significamus; sicuti quum poëtam dicimus nec addimus nomen, subauditur apud Graecos egregius Homerus, apud nos Virgilius. Ius autem gentium omni humano generi commune est. Nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt; bella etenim orta sunt, et captivitates secutae et servitutes, quae sunt naturali iuri contrariae[6] (jure enim naturali omnes homines ab initio liberi nascebantur); et ex hoc iure gentium omnes paene contractus introducti sunt, ut emtio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum et alii innumerabiles.

§ 3.—Constat autem ius nostrum aut ex scripto, aut ex non scripto, ut apud Graecos τῶν νόμων οἱ μὲν ἔγγραφοι, οἱ δὲ ἄγραφοι[7]. Scriptum[8] ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, principum placita, magistratuum edicta, prudentum responsa.

§ 4.—Lex est, quod populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat. Plebiscitum est, quod plebs, plebeio magistratu interrogante, veluti tribuno, constituebat. Plebs autem a populo eo differt, quo species a genere. Nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et se-

  1. Gaj. I. §. 1.-8.; l. 1. §. 3. l. 9. l. 6. §. 1. D. de iust. et iure. I. 1.; l. 1. D. de const. princ. I. 4.
  2. Hot. en sus notas. Bien. Buch. Schr. según los códices; conjunctio, los demás.
  3. Bien. Buch. Schr.; hinc, los restantes.
  4. Bien. Buch. Schr. según los códices de Gaj.; utantur, los restantes.
  5. nomen, omitela Schr.
  6. contraria, Schr.
  7. Versión latina: legum aliae scriptae, aliae non scriptae.
  8. Hot. Bien. Buch. Schr.; autem, insertan los demas.