Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est

missi sunt. Manumissio autem est datio libertatis. Nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est; manumissus liberatur[1] potestate. Quae res a iure gentium originem sumsit, utpote quum iure naturali omnes liberi nascerentur, nec esset nota manumissio, quum servitus esset incognita. Sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis: et quum uno naturali[2] nomine homines appellaremur[3], iure gentium tria genera hominum [4] esse coeperunt, liberi, et his contrarium servi, et tertium genus libertini, qui desierant esse servi.

§ 1.—Multis autem modis manumissio procedit: aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis, aut vindicta, aut inter amicos, aut per epistolam, aut per testamentum, aut per aliam quamlibet ultimam voluntatem. Sed et aliis multis modis libertas servo competere potest, qui tam ex veteribus, quam ex nostris constitutionibus introducti sunt.

§ 2.—Servi autem a dominis semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti quum praetor aut praeses, aut proconsul in balneum vel in theatrum eat.

§ 3.—Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat. Nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur, et fiebant cives Romani; modo minorem, et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant; modo inferiorem, et fiebant ex lege Aelia Sentia dedititiorum numero. Sed dedititiorum quidem pessima conditio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit, Latinorum vero [5] nomen non frequentabatur [6]: ideoque nostra pietas omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, duabus constitutionibus [7] hoc emendavit et in pristinum statum reduxit [8], quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem[9], quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit [10], qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. Et dedititios quidem per constitutionem nostram expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus; Latinos autem Iunianos et omnem, quae circa eos fuerat, observatiam alia constitutione per eiusdem quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones. Et omnes libertos nullo, nec aetatis manumissi, nec dominii [11] manumissoris, nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus; multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

  1. a, inserta Bien.
  2. Hot. Cuj. Schr,, apoyándose en Theoph. y en el Dig.; communi, los restantes.
  3. Bien. Schr., apoyándose en Theoph. y en el Dig.; appellarentur, los restantes.
  4. Bien. Russ. Cont. Bien. Buch. Schr.; hominum, omitenla otros.
  5. Hal. Russ. Cont. Cuj. Schr.; omni tempore, Hot.; saepe, otros.; ἐν παντὶ χρόνῳ...καὶ ὲν ἀπράχτῳ ἡμέρᾳ Theoph.
  6. Russ. Cont. Schr.; Lat. vero nom. non frequentatur, nec Lat. nom. frequentatur, los restantes.
  7. L. 1. C. VII. 6.; l. 1. C. VII. 6.
  8. perduxit, Cuj.
  9. ea, Cuj.
  10. fit, Hot.
  11. Hot. Bien. Schr.; domini, los demás; pero δεςποτείαν Theoph.